1aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem2quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent3beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui5gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet6et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem7deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat8he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias9quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram10vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet11mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis12zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis13Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius14heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via15gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur16teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae17quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus18ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur20caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur21lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit22quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt23mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet24cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius25nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem26tota die donat et commodat et semen eius in benedictione27samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno28quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit29iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam30fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium31lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius32sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum33Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur34coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis35res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus37sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax38iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit39thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis40et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
canticum David in commemoratione1Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me2quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua3non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei4quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me5conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae6adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam7quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea8evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei9Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus10cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum11cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt12et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur13ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum14et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones15te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus16quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur17quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper18quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo19inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter20et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum21ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me22festina in auxilium meum Domine salutis meae
pro victoria Idithun canticum David1dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me2obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est3incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni4locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit5ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper6tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea7nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es8ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me9obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti10tolle a me plagas tuas11a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper12audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei13parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam