THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 43

1iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me2tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico3mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum4et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus5quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Chapter 44

pro victoria filiorum Core eruditionis1Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis2tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos3non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi4tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob5in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros6non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me7quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti8in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper9verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris10vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos11dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos12vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum13posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro14posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus15tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me16a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris17omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo18non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua19quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis20si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum21numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis22quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis23consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum24quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras25quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster26surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Chapter 45

victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi1eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis2decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum3accingere gladio tuo super femur fortissime4gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua5sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis6thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui7dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis8zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te9filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo10audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui11et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum12et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi13omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est14in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc15ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis16pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra17recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.