1quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die2insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum3dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper4dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa5sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper6videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt7ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis8ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum9confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus1corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum2Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum3omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum4numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis5Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos6quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos1Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me2Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei3quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper4ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam5reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos6voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est7quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus