1si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum2etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite3alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium4furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam5ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas6Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine7dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur8quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem9antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas10laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii11et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum1erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me2libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me3quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi4absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur5surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper6revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem7ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat8tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes9fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus10Dei mei misericordia praeveniet me11Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine12in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes13consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper14et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem15ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt16ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae17tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia1Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos2commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est3ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente4dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui5salva dextera tua et exaudi me6Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar7meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus8Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est9quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam10nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris11da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine12in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos