1exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae2de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus3fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici4habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper5tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum6dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio7sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum8sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
victori per Idithun canticum David1attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea2attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius3usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens4partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper5verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea6ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo7in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo8sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper9verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul10nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor11unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est12et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
canticum David cum esset in deserto Iuda1Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea2in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam3melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te4sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas5quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum6recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi7quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo8adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua9ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae10congregentur in manus gladii pars vulpium erunt11rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium