1audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam2absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem3qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum4ut sagittarent in absconditis simplicem5subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos6scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo7sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum8et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos9et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent10laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
victori carmen David cantici1tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum2exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat3verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis4beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui5terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui6praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine7conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium8et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies9visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam10sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic11volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine12pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur13vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
victori canticum psalmi1iubilate Deo omnis terra2cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius3dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui4omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper5venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum6convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo7qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius9qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros10probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum11introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro12inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium13ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea14quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae17ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea18iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus19ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae20benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me