1Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper2ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua3confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes4laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus5confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes6terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster7benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
victori David psalmus cantici1exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius2sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei3iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia4cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo5patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo6Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus7Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper8terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel9pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti10animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus11Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae12reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia13si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri14cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon15mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis16quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper17currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto18ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum19benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper20Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus21verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis22dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris23ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso24viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto25praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum26in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel27ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali28praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis29de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera30increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt31offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo32regna terrae cantate Deo canite Domino semper33qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis34date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis35terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
victori pro liliis David1salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam2infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me3laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum4multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam5Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita6non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel7quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam8alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae9quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me10et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi11et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam12contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum13mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui14erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis15ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum16exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me17et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me18accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me19tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam20coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni21et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto22sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum23contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva24effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos25fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet26quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant27da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua28deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur29ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me30laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione31et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas32videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra33quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit34laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis35quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam36et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea