1attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns4quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi7processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis8inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes9posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra10propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias13ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis17donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum19quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint20quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges21quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans22et ego insipiens et nescius23quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum24et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me25quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra26consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te28mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
eruditionis Asaph1ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures6et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt7miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra9signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo10usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem11quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae13tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis14tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum15tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti18memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum20respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae21ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum22surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die23ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici1confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua2cum accepero tempus ego iustitias iudicabo3dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper4dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu5nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri6quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium7sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit8quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae9ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob10et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti