THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 79

1Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt5usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est11ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

Chapter 80

victori pro liliis testimonii Asaph canticum1qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere2ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos3Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus4Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui5cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter6posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos7Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus8vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam9praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram10operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei11expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua12quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam13vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam14Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc15et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi16succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant17fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi18et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur19Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Chapter 81

victori in torcularibus Asaph1laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob2adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio3clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae4quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob5testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi6amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt7in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper8audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me9non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum10ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud11et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi12et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis13utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset14quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam15qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo16et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.