THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 82

1Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat2usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper3iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite4salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate5non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos7ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis8surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

Chapter 83

canticum psalmi Asaph1Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus2quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput3contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum4dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra5quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt6tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni7Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri8sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper9fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison10contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae11pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum12qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei13Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti14quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes15sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos16imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine17confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant18et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Chapter 84

victori pro torculari filiorum Core canticum1quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum2desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem3siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus4beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper5beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius6transeuntes in valle fletus fontem ponent eam7benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion8Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper9clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui10quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis11quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus12nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.