THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 85

1placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob2dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper3continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui4converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos5noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem6nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te7ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis8audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam9verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra10misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt11veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit12sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum13iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Chapter 86

oratio David1inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum2custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die4laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo5tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te6exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum7in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me8non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua9omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum10quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus11doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum13quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo14Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo15tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus16respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae17fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

Chapter 87

filiorum Core psalmus cantici 1fundamentum eius in montibus sanctuarii2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob3gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper4commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi5ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus6Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper7et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.