1Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te2ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam3quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit4reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus5inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt6posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis7super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper8longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem9oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas10numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper11numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione12numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est13ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te14quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me15pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum16per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me17circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter18longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
eruditionis Aethan Ezraitae1misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo2quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis3percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo4usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper5confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum6quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei7Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt8Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo9tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis10tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos11tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti12aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt13tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua14iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam15beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt16in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur17quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum18quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro19tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo20inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum21cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum22non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum23sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam24veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius25et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius26ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae27ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae28in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit29et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli30si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint31si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint32visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum33misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea34non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo35semel iuravi in sancto meo ne David mentiar36semen eius in sempiternum erit37et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper38tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum39adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius40dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem41diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis42elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius43avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio44quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti45adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna46usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua47memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum48quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper49ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua50recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum51quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui52benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
oratio Mosi viri Dei1Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione2antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es3convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam4quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna5percutiente te eos somnium erunt6mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur7consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus8posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui9omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus11quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam12ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti13revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis14imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris15laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala16appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum17et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma