1qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur2dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum3quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum10non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo11quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus13super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem14quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum15invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo16longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
psalmus cantici in die sabbati1bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime2ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte3in decacordo et in psalterio in cantico in cithara4quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo5quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae6vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud7germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum8tu autem Excelsus in aeternum Domine9ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem10et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi11et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea12iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur13transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt14adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt15adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
1Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur2firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es3levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos4a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus5testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum