1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis3usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt4fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent6viduam et advenam interficient et pupillos occident7et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob8intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit10qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam11Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt12beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum13ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus14non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret15quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde16quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis17nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea18si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me19in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam20numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto21copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt22erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae23et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei3quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt5cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt6venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius8hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra9sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est11et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
1canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra2canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius3narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius4quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos5omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit6gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius7adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem8adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius9adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra10dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate11laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius12gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus13ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua