1Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius3ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius4apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra5montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius7confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine9tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos11lux orta est iusto et rectis corde laetitia12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
canticum1cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam3recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri4iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite5cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis6in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino7tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius8flumina plaudent manu simul montes laudabunt9ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
1Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos3confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque4imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos7in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis8Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster