THE HOLY BIBLE Vulgate

The Apocalypse of St. John the Apostle (Author John)

Chapter 19

1post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est2quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius3et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum4et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia5et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni6et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens7gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se8et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum9et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt10et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae11et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat12oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse13et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei14et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum15et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis16et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium17et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum19et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius20et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Chapter 20

1et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua2et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille3et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore4et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis5ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima6beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis7et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo8et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam9et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia10et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum11et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis12et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum13et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum14et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis15et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Chapter 21

1et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est2et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo3et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt5et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera6et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis7qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius8timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda9et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni10et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo11habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum12et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel13ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres14et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni15et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum16et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt17et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli18et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo19fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus20quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus21et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum22et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus23et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus24et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam25et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic26et adferent gloriam et honorem gentium in illam27nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Chapter 22

1et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni2in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium3et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum5et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito7et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat9et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est11qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc12ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua13ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis14beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem15foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto20dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.