1Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei2quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis3de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem4qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri5per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius6in quibus estis et vos vocati Iesu Christi7omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo8primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo9testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio10semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos11desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos12id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam13nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus14Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum15ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare16non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco17iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit18revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent19quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit20invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles21quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum22dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt23et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium24propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen26propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam27similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes28et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt29repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones30detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes31insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia32qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt3existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei6qui reddet unicuique secundum opera eius7his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam8his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco11non est enim personarum acceptio apud Deum12quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur14cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium16in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
1quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis2multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei3quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit4est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico6absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor8et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est9quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse10sicut scriptum est quia non est iustus quisquam11non est intellegens non est requirens Deum12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum14quorum os maledictione et amaritudine plenum est15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem16contritio et infelicitas in viis eorum17et viam pacis non cognoverunt18non est timor Dei ante oculos eorum19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio23omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu27ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium30quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
1quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem2si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum3quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam4ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum5ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam6sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus7beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata8beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum9beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam10quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio11et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam12et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae13non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei14si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio15lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio16ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum17sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt18qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum19et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae20in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo21plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere22ideo et reputatum est illi ad iustitiam23non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi24sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis25qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram