1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius21noli vinci a malo sed vince in bono malum
1omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt2itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt3nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa4Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit5ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam6ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes7reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem8nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit9nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum10dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio11et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus12nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis13sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione14sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est16non ergo blasphemetur bonum nostrum17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum10salutate Apellen probum in Christo11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater24[]25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen