1iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum2per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei3non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur4patientia autem probationem probatio vero spem5spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis6ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est7vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori8commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus9Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum10si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius11non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus12propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt13usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est14sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri15sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit16et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem17si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum18igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi20lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia21ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato7qui enim mortuus est iustificatus est a peccato8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
1nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant2lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis3nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne4ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum5qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt6nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest8qui autem in carne sunt Deo placere non possunt9vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius10si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem11quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis12ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus13si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis14quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei15non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater16ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei17si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur18existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis19nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat20vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei22scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc23non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri24spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat25si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus26similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus27qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis28scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti29nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus30quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit31quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos32qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit33quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat34quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro