THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul the Apostle to the Romans (Author Paul)

Chapter 9

1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

Chapter 10

1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

Chapter 11

1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit35aut quis prior dedit illi et retribuetur ei36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.