12osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino3fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te4trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te5nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis6nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi7indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum8si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum9equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea10pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia11murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento12dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum13fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur14botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi15ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum16ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus17tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
1ego flos campi et lilium convallium2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit8vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos10et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit12flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra13ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia17donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
1in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni2surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni3invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis4paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae5adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit6quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii7en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos9ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani10columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem11egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis7tota pulchra es amica mea et macula non est in te8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius