Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
1Adam Seth Enos2Cainan Malelehel Iared3Enoch Matusale Lamech4Noe Sem Ham et Iafeth5filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras6porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma7filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim8filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan9filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan10Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra11Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim12Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth14Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum15Evheumque et Aruceum et Asineum16Aradium quoque et Samareum et Ematheum17filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch18Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber19porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan20Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare21Aduram quoque et Uzal et Decla22Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon23et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan24Sem Arfaxad Sale25Heber Phaleg Raau26Serug Nahor Thare27Abram iste est Abraham28filii autem Abraham Isaac et Ismahel29et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam30Masma et Duma Massa Adad et Thema31Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis32filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan33filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae34generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel35filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core36filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech37filii Rauhel Naath Zara Samma Maza38filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan39filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna40filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison41filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan42filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran43isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba44mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra45cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum46obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith47cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca48sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est49mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor50sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab51Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth52dux Oolibama dux Hela dux Phinon53dux Cenez dux Theman dux Mabsar54dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque5filii autem Phares Esrom et Hamul6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis8filii Ethan Azarias9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa14quartum Nathanahel quintum Raddai15sextum Asom septimum David16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon19cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub22sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad23cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar28Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur29nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama42filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez47filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa50hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim51Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae54filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith3quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua4sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem5porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel6Iebaar quoque et Elisama7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie8necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem9omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat11pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas12et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham13procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum16de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel18Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum20Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia22filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
1filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal2Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi3ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni4Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem5Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara6peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara7porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan8Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum9fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore10invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est11Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon12porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha13filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath14et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant15filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez16filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel17et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo18uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered19et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi20filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth21filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti22et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera23hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi24filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul25Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius26filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius27filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda28habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual29et in Ballaa et in Asom et in Tholad30et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David32villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque33et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio34Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae35et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel36et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia38isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer39et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis40inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham41hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt42de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi43et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
1filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum2porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph3filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi4filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius5Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius6Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben7fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam8porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon9contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad10in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad11filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha12Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan13fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem14hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz15fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis16et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos17omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel18filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam19dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab20praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum21ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia22vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem23filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat24et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis25reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis26et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
1filii Levi Gersom Caath Merari2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel3filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan10Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec15porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel19filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius25filii Helcana Amasai et Ahimoth26Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius27Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou35filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai36filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel39et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae41filii Athnai filii Zara filii Adaia42filii Ethan filii Zamma filii Semei43filii Ieth filii Gersom filii Levi44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae46filii Amasai filii Bonni filii Somer47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi48fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini49Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei50hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius53Sadoc filius eius Achimaas filius eius54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas61filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem62porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim63filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter69necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis72de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis73Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis74de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter75Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis76porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis79Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis80necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
1porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor2filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti3filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes4cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios5fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt6Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres7filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor8porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor9numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti10porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar11omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes12Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer13filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa14porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae16et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem17filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse18soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola19erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam20filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad21et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum22luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum23ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset24filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara25porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan26qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama27de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue28possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius29iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel30filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum31filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith32Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum33filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat34porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram35filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal36filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra37Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera38filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara39filii autem Olla Aree et Anihel et Resia40omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia
1Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium2Nuaha quartum et Rapha quintum3fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud4Abisue quoque et Neman et Ahoe5sed et Gera et Sephuphan et Uram6hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath7Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud8porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas9genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom10Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis11Meusim vero genuit Abitob et Elphaal12porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius13Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth14et Haio et Sesac et Ierimoth15et Zabadia et Arod et Eder16Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria17et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber18et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal19et Iacim et Zechri et Zabdi20et Helioenai et Selethai et Helihel21et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei22et Iesphan et Heber et Helihel23et Abdon et Zechri et Hanan24et Anania et Ailam et Anathothia25et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac26et Samsari et Sooria et Otholia27et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam28hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem29in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha30filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab31Gedor quoque et Ahio et Zacher32et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis33Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal34filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha35filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz36et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa37et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel38porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel39filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius40fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
1universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum2qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei3commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse4Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda5et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius6de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta7porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana8et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae9et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum10de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari15Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino21porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis24per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum25fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores28de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha36filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab37Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth38porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis39Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal40filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha41porro filii Micha Phiton et Malech et Thara42Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa43Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel44porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
1Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe2cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul3et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis4et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum5quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est6interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit7quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis8die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe9cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis10arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon11hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul12consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus13mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit14nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai
1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem27Semmoth Arorites Helles Phallonites28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites34Ahiam filius Sachar Ararites35Eliphal filius Ur36Apher Mechurathites Ahia Phellonites37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae40Iras Iethreus Gareb Iethreus41Urias Ettheus Zabad filius Ooli42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites47Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
1hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores2tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin3princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites4Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites5Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites6Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim7Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor8sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus9Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius10Masmana quartus Hieremias quintus11Hetthi sextus Helihel septimus12Iohanan octavus Helzebad nonus13Hieremias decimus Bachannai undecimus14hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille15isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem16venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David17egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet18spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae19porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul20quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse21hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu22sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei23iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini24filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium25de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum26de filiis Levi quattuor milia sescenti27Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti28Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo29de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul30porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis31et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David32de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur33porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici34et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia35de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum36et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia37trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia38omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David39fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui40sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel
1iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus2et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos3et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul4et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo5congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim6et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius7inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum8porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis9cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam10iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo11contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem12et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei13et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei14mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat
1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon5Iebar et Helisu et Eliphaleth6Noga quoque et Napheg et Iaphiae7Elisama et Baliada et Eliphaleth8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
1fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum2tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum3congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei4necnon et filios Aaron et Levitas5de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti6de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti7de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta8de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti9de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta10de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim11vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab12et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est13ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus14sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel15et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus16dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae17constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae18et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores19porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes20Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant21porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion22Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens23et Barachias et Helcana ianitores arcae24porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae25igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia26cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes27porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo28universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes29cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae19cum essent pauci numero parvi et coloni eius20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
1cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est2et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est3igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens4vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum5neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio6manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam7nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel8et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra9et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio10ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus11cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius12ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum13ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit14et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum15iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David16cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus18quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum19Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia20Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris21quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat22et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius23nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es24permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo25tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te26nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia27et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
1factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim2percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera3eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten4cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi5supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum6et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat7tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem8necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea9quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba10misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer11sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech12Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia13et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat14regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo15porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis16Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba17Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
1accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo2dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius4igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos5qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur6videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites7conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum8quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium9egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt10igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum11reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon12dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium13confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet14perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos15porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem16videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum17quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus18fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem19videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon
1factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam2tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit3populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem4post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos5aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium6sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus7hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David sunt filii8Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius
1consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel2dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam3responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli4sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem5deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum6nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium7displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel8dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi9et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens10vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi11cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris12aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me13et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum14misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum15misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei16levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram17dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur18angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei19ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini20porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum21igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram22dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo23dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo24dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita25dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos26et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti27praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam28protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas29tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon30et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini
1dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel2et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei3ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile4ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David5et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas6vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel7dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei8sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me9filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius10ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum11nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te12det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui13tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas14ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia15habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos16in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum17praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum18cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius19praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
1igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel2et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas3numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum4ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia5porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum6et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari7Gersom Leedan et Semei8filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres9filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan10porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor11erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt12filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor13filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum14Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi15filii Mosi Gersom et Eliezer16filii Gersom Subuhel primus17fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis18filii Isaar Salumith primus19filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus20filii Ozihel Micha primus Iesia secundus21filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum23filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres24hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra25dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum26nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum27iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini29sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram30Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam31tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino32et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
1porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar3et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo5porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae8tertia Arim quarta Seorim9quinta Melchia sexta Maiman10septima Accos octava Abia11nona Hiesu decima Sechenia12undecima Eliasib duodecima Iacim13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal14quintadecima Belga sextadecima Emmer15septimadecima Ezir octavadecima Hapses16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau19hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus24filius Ozihel Micha filius Micha Samir25frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias26filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos29filius vero Cis Ierahemel30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
1igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes2de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem3porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum4Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres6universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman7fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo8miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus9egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim10tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim11quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim12quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim13sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim14septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim15octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim16nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim17decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim18undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim19duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim20tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim21quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim22quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim23sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim24septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim25octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim26nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim27vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim28vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim29vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim30vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim31vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
1divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph2filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus3Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus4filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus5Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus6Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi7filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias8omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom9porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo10de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem11Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim12hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini13missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum14cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis15Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium16Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam17ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini18in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas19hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari20porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum21filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli22filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini23Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus24Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris25fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith26ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus27de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini28haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius29Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos30porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis31Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad32fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
1filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant2primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia3de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo4secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium5dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius7quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia8quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia9sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia10septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia11octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia12nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia13decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia14undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia15duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia16porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha17Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc18Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel19Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae21et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner22Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel23noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David25super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae26operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub27vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites28nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas29porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli30super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites31super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David32Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis33Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis34post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab
1convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem2cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi3Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis4sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel5sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel6dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem7et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie8nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum9tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum10nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice11dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis12necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum13divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini14aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate15sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit16aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas17ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit18altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini19omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris20dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini21ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua
1locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo2ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime3et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam4tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi5ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino6polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis7dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum8et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis9laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno10et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum11tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes12tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium13nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum14quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi15peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora16Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia17scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria18Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat19Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi20praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem21immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel22et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem23seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel24sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi25magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel26igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel27et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus28et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo29gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis30universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum