1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu2Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro3gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die4desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear5recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te6propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum7non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis8noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei9qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia10manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium11in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium12ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem13formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu14bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis15scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes16det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit17sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit18det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu2et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere3labora sicut bonus miles Christi Iesu4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum8memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum10ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus12si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos13si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest14haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis16profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem17et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus18qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini20in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam21si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum22iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites24servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem25cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem26et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
1hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa2et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti3sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate4proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei5habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita6ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes8quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem9sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit10tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam11persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus12et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur13mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes14tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris15et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu16omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
1testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius2praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina3erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus4et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur5tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple6ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat7bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius9festina venire ad me cito10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam11Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium12Tychicum autem misi Ephesum13paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius15quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris16in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur17Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis18liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen19saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum20Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti21festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes22Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen