THE HOLY BIBLE: Vulgate: The Third Epistle of St. John the Apostle

Chapter 1

1senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate2carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua3gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas4maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes5carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo7pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus8nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis9scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos10propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit11carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum12Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est13multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi14spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen