1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis2et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri5cui est gloria in saecula saeculorum amen6miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium7quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit9sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit10modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem11notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam14et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam16ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini17neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim19alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini20quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat24et in me clarificabant Deum
1deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito2ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem3sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi4sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent5quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos6ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt7sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis8qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes9et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem10tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere11cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat12prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant13et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione14sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare15nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores16scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro17quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit18si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo19ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci20vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me21non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
1o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus2hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei3sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini4tanta passi estis sine causa si tamen sine causa5qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei6sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam7cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae8providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes9igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham10quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea11quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit12lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno14ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem15fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat16Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus17hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem18nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus19quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris20mediator autem unius non est Deus autem unus est21lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia22sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus23prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat24itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur25at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo26omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu27quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis28non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu29si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis10dies observatis et menses et tempora et annos11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
1state et nolite iterum iugo servitutis contineri2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire8persuasio non est ex eo qui vocat vos9modicum fermentum totam massam corrumpit10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis12utinam et abscidantur qui vos conturbant13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis18quod si spiritu ducimini non estis sub lege19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero5unusquisque enim onus suum portabit6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis7nolite errare Deus non inridetur8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen