THE HOLY BIBLE: Vulgate: The Epistle of St. Paul to the Hebrews

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Chapter 1

1multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Chapter 2

1propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus2si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem5non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur6testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum7minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum8omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei9eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem10decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare11qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens12nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te13et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti16nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit17unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi18in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

Chapter 3

1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

Chapter 4

1timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse2etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt3ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis4dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis5et in isto rursum si introibunt in requiem meam6quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem7iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra8nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die9itaque relinquitur sabbatismus populo Dei10qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus11festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum12vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis13et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo14habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem15non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato16adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

Chapter 5

1omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis2qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate3et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis4nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron5sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te6quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech7qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia8et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam9et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech11de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum12etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo13omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est14perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

Chapter 6

1quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum2baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni3et hoc faciemus siquidem permiserit Deus4inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi6et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes7terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo8proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem9confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur10non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis11cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem12ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones13Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum14dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem16homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum17in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum18ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis20ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum

Chapter 7

1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

Chapter 8

1capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis2sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo3omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat4si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera5qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte6nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est7nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur8vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus10quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum11et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor13dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est

Chapter 9

1habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare2tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta3post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum4aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti5superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula6his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia8hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum9quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem10solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis11Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis12neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa13si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis14quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi15et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis16ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris17testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est18unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est19lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit20dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit22et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio23necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis24non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis25neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit27et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium28sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

Chapter 10

1umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere2alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata5ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit7tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam8superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur9tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel11et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei13de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius14una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit16hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas17et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius18ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato19habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam21et sacerdotem magnum super domum Dei22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum25non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem26voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia27terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios28irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit30scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum31horrendum est incidere in manus Dei viventis32rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum33et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti34nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam35nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem36patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem37adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit38iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae39nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Chapter 11

1est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum2in hac enim testimonium consecuti sunt senes3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur5fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo6sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus8fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret9fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem10expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus11fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat12propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere15et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis25magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt30fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem31fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace32et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis33qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres37lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti38quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem40Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

Chapter 12

1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae12propter quod remissas manus et soluta genua erigite13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia29etenim Deus noster ignis consumens est

Chapter 13

1caritas fraternitatis maneat2hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis3mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus5sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam6ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo7mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis10habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes14non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius16beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus17oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis18orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari19amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis20Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia25gratia cum omnibus vobis amen