Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42
1vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo2natique sunt ei septem filii et tres filiae3et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales4et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis5cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus6quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan7cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam8dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo9cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum10nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi12dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini13cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti14nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi16cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi17sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi18loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti19repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi20tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit21et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum22in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
1factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius2ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam3et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra4cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua5alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi6dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva7egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius8qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio9dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere10qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis11igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur12cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum13et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo2et locutus est3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus7sit nox illa solitaria nec laude digna8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
1voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim4longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius6nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum8quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum9qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa11qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate12qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant13qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat14per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie15porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum17beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt19in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii21a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit22in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis23sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae26ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo27ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
1respondens autem Iob dixit2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus16qui timent pruinam inruet super eos nix17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
1militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius2sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui3sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi4si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras5induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est6dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe7memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona8nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam9sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet10nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius11quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae12numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere13si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties15quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea16desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei17quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum18visitas eum diluculo et subito probas illum19usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam20peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis21cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
1respondens autem Baldad Suites dixit2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
1et respondens Iob ait2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
1respondens autem Sophar Naamathites dixit2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces9longior terrae mensura eius et latior mari10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
1respondens autem Iob dixit2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
1respondens autem Iob dixit2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos5roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis6sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me7nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei8rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi9collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est10aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis11conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit12ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum13circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea14concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans15saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum16facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt17haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces18terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus19ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis20verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus21atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo22ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
1respondens autem Baldad Suites dixit2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
1respondens autem Iob dixit2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
1respondens autem Sophar Naamathites dixit2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
1respondens autem Iob dixit2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat23iste moritur robustus et sanus dives et felix24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
1respondens autem Iob dixit2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
1respondens autem Baldad Suites dixit2potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis3numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius4numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere5ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
1respondens autem Iob dixit2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo15oculus fui caeco et pes claudo16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi29frater fui draconum et socius strutionum30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine2quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis3numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam4nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam7si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur9si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum10scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii11hoc enim nefas est et iniquitas maxima12ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina13si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem20si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est21si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem22umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui24si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea25si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare27et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum30non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius31si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit33si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam34si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium35quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat36ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi37per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent39si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur26quasi impios percussit eos in loco videntium27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
1igitur Heliu haec rursum locutus est2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
1addens quoque Heliu haec locutus est2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
1super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo2audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem3subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae4post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius5tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia6qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae7qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua8ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur9ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus10flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae11frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum12quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum13sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri14ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei15numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius16numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias17nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro18tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt19ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris20quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur21at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas22ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio23digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest24ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis40quando cubant in antris et in specubus insidiantur41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis22contemnit pavorem nec cedit gladio23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
1et adiecit Dominus et locutus est ad Iob2numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei3respondens autem Iob Domino dixit4qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum5unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam6respondens autem Dominus Iob de turbine ait7accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi8numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris9et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas10circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus11disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia12respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo13absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam14et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua15ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet16fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius17constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt18ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae19ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius20huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi21sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus22protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis23ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius24in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
1an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius2numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius3numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia4numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum5numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis6concident eum amici divident illum negotiatores7numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius8pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui9ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur10non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo11quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt12non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis13quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit14portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido15corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus16una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas17una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur18sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi19de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae20de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis21halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur22in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas23membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur24cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus25cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur26cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax27reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes28non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae29quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam30sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum31fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt32post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem33non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret34omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
1respondens autem Iob Domino dixit2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae13et fuerunt ei septem filii et filiae tres14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum16vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem17et mortuus est senex et plenus dierum