THE HOLY BIBLE: Vulgate: Book of Leviticus

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Chapter 1

1vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum4ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens5immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi6detractaque pelle hostiae artus in frusta concident7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori9intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino10quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret11immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum12dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis13intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino14sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae15offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris16vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent17confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

Chapter 2

1anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino3quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini4cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita5si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento6divides eam minutatim et fundes supra oleum7sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur8quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis9qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino10quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini11omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini12primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis13quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal14sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino15fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

Chapter 3

1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt7si agnum obtulerit coram Domino8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

Chapter 4

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit3si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino5hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii6cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii7ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi8et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt9duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti11pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo12et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur13quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est14et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi15et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini16inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii17tincto digito aspergens septies contra velum18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus21ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis22si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur23et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum24ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est25tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius26adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei27quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat28et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam29ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti30tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius31omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei32sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam33ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae34sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius35omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Chapter 5

1si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam2anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit3et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto4anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum5agat paenitentiam pro peccato6et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius7sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum8dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur9et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est10alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei11quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est12tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit13rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere14locutus est Dominus ad Mosen dicens15anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii16ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei17anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam18offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei19quia per errorem deliquit in Dominum

Chapter 6

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit3sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines4convicta delicti reddet5omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat6pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti7qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit8locutus est Dominus ad Mosen dicens9praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit10vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare11spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet12ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum13ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari14haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari15tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino16reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi17ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto18mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur19et locutus est Dominus ad Mosen dicens20haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere21quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino22sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari23omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo24locutus est Dominus ad Mosen dicens25loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est26sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi27quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto28vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua29omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est30hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

Chapter 7

1haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est2idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris3offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia4duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis5et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto6omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est7sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit8sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius9et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur10sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur11haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino12si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem15cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane16si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est17quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet18si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit19caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea20anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis21et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis22locutusque est Dominus ad Mosen dicens23loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis24adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios25si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo26sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus27omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis28locutus est Dominus ad Mosen dicens29loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius30tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti31qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius32armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis33qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua34pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel35haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur36et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis37ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis38quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

Chapter 8

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis3et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi4fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores5ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri6statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos7vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit8quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas9cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus10tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua11cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo12quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit13filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus14obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas15immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius16adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare17vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus18obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas19immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum20ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni21lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei22obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas23quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis24obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum25adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit26tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum27tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino28rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini29tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus30adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum31cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos32quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet33de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio34sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur35die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est36feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

Chapter 9

1facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron2tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino3et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum4bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis5tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo6ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius7dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus8statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo9cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius10adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi11carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni12immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum13ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni14lotis prius aqua intestinis et pedibus15et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari16fecit holocaustum17addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini18immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu19adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris20posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari21pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses22et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit23ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini24et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Chapter 10

1arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat2egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino3dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron4vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra5confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum6locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit7vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi8dixit quoque Dominus ad Aaron9vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum11doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi12locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est13comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi14pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel15eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus16inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait17cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini18praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi19respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri20quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

Chapter 11

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit7et sus qui cum ungulam dividat non ruminat8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum14milvum ac vulturem iuxta genus suum15et omne corvini generis in similitudinem suam16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum17bubonem et mergulum et ibin18cycnum et onocrotalum et porphirionem19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur37si ceciderint super sementem non polluent eam38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Chapter 12

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae3et die octavo circumcidetur infantulus4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius5sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae6cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti7qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam8quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

Chapter 13

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens2homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius3qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur4sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus5et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis6et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit7quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum8et inmunditiae condemnabitur9plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem10et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est12sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit14quando vero caro vivens in eo apparuerit15tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est16quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit17considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet18caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum19et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem20qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere21quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus22et siquidem creverit adiudicabit eum leprae23sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit24caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem25considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est26quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus27et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum28sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae29vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos30et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est31sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus32et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis33radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis34si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit35sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est37porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum38vir et mulier in cuius cute candor apparuerit39intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum40vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est41et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est42sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus43et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio44quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis45habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit46omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra47vestis lanea sive linea quae lepram habuerit48in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est49si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti50qui consideratam recludet septem diebus51et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa52et idcirco conburetur flammis53quod si eam viderit non crevisse54praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis55et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra56sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet57quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi58si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt59ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

Chapter 14

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem3qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam4praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum5et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes6alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati7quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet8cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus9et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore10die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium11cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii12tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus13immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est14adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram16tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum17quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto18et super caput eius19rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum20et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur21quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium22duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum23offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino24qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul25immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri26olei vero partem mittet in manum suam sinistram27in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum28tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto29reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum30et turturem sive pullum columbae offeret31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis32hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui33locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens34cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus35ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea36at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua38egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus39reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram40iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum43sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita44ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus45quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo46qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum47et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua48quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate49et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas51tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo53cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur54ista est lex omnis leprae et percussurae55leprae vestium et domorum56cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis57ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Chapter 15

1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens2loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit3et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor4omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit5si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum6si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum7qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum8si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum9sagma super quo sederit inmundum erit10et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum11omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum12vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua13si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus14die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui16vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum17vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum18mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum19mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur20omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur22qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum23omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum24si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur25mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo26omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit27quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum28si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae29et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii30qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius31docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos32ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu33et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Chapter 16

1locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt2et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum3nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum4tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur5suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum6cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii8mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario9cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato10cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem11his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum12adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta13ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur14tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem15cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi16et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum17nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur18cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum19aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel20postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem21et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum22cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto23revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi24lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo25et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare26ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra27vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum28et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra29eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos30in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini31sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua32expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum34eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

Chapter 17

1et locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens3homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui5ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino6fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum8et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo10homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo11quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit12idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos13homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra14anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit15anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet16quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

Chapter 18

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester3iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis4facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester5custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus6omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus7turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius8turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est9turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis10turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est11turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis12turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui13turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae14turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur15turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius16turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est17turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est18sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente19ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius20cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis21de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus22cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est23cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est24ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum25et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos26custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos27omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam28cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos29omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui30custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

Chapter 19

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester3unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester4nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester5si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis6eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis7si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus8portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo9cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester11non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum12non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus13non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane14non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus15non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo16non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus17ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum18non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus19leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris20homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera21pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem22orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum23quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis24quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino25quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester26non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia27neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam28et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus29ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo30sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus31ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester32coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus33si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei34sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester35nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura36statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti37custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

Chapter 20

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum3et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum4quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere5ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui6anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui7sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester8custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos9qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum10si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera11qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos12si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos13qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos14qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri15qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite16mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos17qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam18qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui19turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam20qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur21qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt22custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi23nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos24vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis25separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta26eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei27vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

Chapter 21

1dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum2nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque3et sorore virgine quae non est nupta viro4sed nec in principe populi sui contaminabitur5non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras6sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt7scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo8et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos9sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur10pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur12nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus13virginem ducet uxorem14viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum16locutusque est Dominus ad Mosen dicens17loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo18nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso19si fracto pede si manu20si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus21omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario23ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos24locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

Chapter 22

1locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens2loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus3dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus4homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus5et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus6inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua7et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est8morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus9custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos10omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis11quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis12si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem14qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium15nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos17locutus est Dominus ad Mosen dicens18loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini19ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris20si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile21homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo22si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini23bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest24omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis25de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea26locutusque est Dominus ad Mosen dicens27bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino28sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis29si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis30eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus31custodite mandata mea et facite ea ego Dominus32ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos33et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

Chapter 23

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas3sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris4hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis5mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est6et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis7dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo9locutusque est Dominus ad Mosen dicens10loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem11qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum12atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini13et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin14panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris15numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas16usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino17ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini18offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino19facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum20cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius21et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris22postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester23locutusque est Dominus ad Mosen dicens24loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum25omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino26locutusque est Dominus ad Mosen dicens27decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino28omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester29omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis30et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo31nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris32sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra33et locutus est Dominus ad Mosen dicens34loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino35dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis36et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo37hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei38exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino39a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies40sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro41celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis42et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester44locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

Chapter 24

1et locutus est Dominus ad Mosen dicens2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus13qui locutus est ad Mosen14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

Chapter 25

1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini3sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis5quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est6sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem9et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra10sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam11quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis12ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis13anno iobelei redient omnes ad possessiones suas14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo15et iuxta supputationem frugum vendet tibi16quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi17nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore19et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras21dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera23terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat26sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum29qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel34suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum40sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt45et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius48post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum53quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo54quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

Chapter 26

1ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester2custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus3si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis4et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur5adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra6dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros7persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis8persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio9respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum10comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis11ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea12ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus13ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti14quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea15si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum16ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur17ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente18sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra19et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam20consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt21si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra22emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae23quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi24ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra25inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus26postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini27sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me28et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra29ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum30destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum32disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint33vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae34tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis35in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea36et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente37et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere38peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet39quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur40donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi41ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis42et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero43quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint44et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum45et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus46haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

Chapter 27

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium3si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii4si mulier triginta5a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem6ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres7sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem8si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit9animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit10et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino11animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem12qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium13quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem14homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur15sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum16quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti17si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur18sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio19quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum20sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit21quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum22si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino23supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino24in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae25omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet26primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt27quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum28omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino29et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur30omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur31si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum32omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino33non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur34haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai