Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
1quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem5fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria28et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus29quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio30et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum31ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius33et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis34dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco35et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei36et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis37quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum38dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda40et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth42et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo45et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino46et ait Maria magnificat anima mea Dominum47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo48quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum51fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes54suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae55sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens68benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace30quia viderunt oculi mei salutare tuum31quod parasti ante faciem omnium populorum32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
1anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto3et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius5omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas6et videbit omnis caro salutare Dei7dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira8facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae9iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur10et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus11respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat12venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus13at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis14interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris15existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus16respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni17cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere21factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi23et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor35qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum2diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit3dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat4et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei5et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis6et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa7tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia8et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies9et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum10scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te11et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum12et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum13et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus14et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo15et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus16et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere17et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat18Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem19praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis20et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum21coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris22et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph23et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua24ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua25in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra26et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam27et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus28et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum30ipse autem transiens per medium illorum ibat31et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis32et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius33et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna34dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei35et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit36et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt37et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis38surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea39et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis40cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos41exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum42facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis43quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum44et erat praedicans in synagogis Galilaeae
1factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth2et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia3ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas4ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam5et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete6et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum7et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur8quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine9stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant10similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens11et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum12et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare13et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo14et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis15perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis16ipse autem secedebat in deserto et orabat17et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos18et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum19et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum20quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua21et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus22ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris23quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula24ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam25et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum26et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie27et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me28et relictis omnibus surgens secutus est eum29et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes30et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis31et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent32non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam33at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt34quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare35venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus36dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo37et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt38sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur39et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
1factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus2quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis3et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus5et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati6factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida7observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum8ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit9ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere10et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius11ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu12factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei13et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit14Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum15Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes16Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor17et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis18et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur19et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes20et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei21beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis22beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis23gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum24verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram25vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis26vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum27sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt28benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos29ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere30omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas31et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter32et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt33et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt34et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia35verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos36estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est37nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini38date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis39dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent40non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius41quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras42et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui43non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum44unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam45bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur46quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico47omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est48similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram49qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
1et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo2et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant3et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis4cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem5exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud6et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem7et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud8et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat9interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola10quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant11est autem haec parabola semen est verbum Dei12qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant13nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt14quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum15quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia16nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen17non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat18videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo19venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba20et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre21qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt22factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt23navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur24accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas25dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei26enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam27et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis28is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas29praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta30interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum31et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent32erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos33exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est34quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas35exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt36nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est38et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens39redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus40factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum41et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius42quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur43et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius45et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit46et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse47videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit48at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace49adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum50Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit51et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae52flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit53et deridebant eum scientes quia mortua esset54ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge55et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare56et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
1convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent2et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos3et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis4et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis5et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos6egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique7audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur8a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit9et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum10et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida11quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat12dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus13ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas14erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos15et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes16acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas17et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim18et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae19at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit20dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei21at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc22dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere23dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me24qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam25quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat26nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum27dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei28factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret29et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens30et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias31visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem32Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo33et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret34haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem35et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite36et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant37factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa38et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi39et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum40et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt41respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum42et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius43stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos44ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum45at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo46intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset47at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se48et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est49respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum50et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est51factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem52et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi53et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem54cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos55et conversus increpavit illos56et abierunt in aliud castellum57factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris58et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet59ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum60dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei61et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt62ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
1post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus2et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem3ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos4nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis5in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur7in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum8et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis9et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei10in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati13vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris16qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit17reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis21in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te22omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare23et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis24dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt25et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis27ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum28dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives29ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus30suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit32similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit33Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter38factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam39et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius40Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet41et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima42porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
1et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos2et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie4et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem5et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes6quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum7et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi8dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios9et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis10omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur11quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi12aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem13si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se14et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae15quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia16et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo17ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet18si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia19si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt20porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei21cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet22si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit23qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit24cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi25et cum venerit invenit scopis mundatam26et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus27factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti28at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt29turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae30nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti31regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic32viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic33nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant34lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit35vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint36si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te37et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium39et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate40stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit41verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis42sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere43vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro44vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt45respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis46at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas47vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos48profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra49propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione52vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis53cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis54insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
1multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis2nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur3quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis4dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant5ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete6nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis8dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei9qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei10et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur11cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere13ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem14at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos15dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet16dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit17et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos18et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea19et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare20dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt21sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives22dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini23anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum24considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis25quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum26si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis27considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis28si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei29et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli30haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis31verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis32nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum33vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit34ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit35sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei37beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis38et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi39hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam40et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit41ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes42dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram43beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem44vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum45quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari46veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet47ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas48qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo49ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur50baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur51putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres53dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam54dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit55et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit56hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis57quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est58cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem59dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
1aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum2et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt3non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis4sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem5non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis6dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat8at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora9et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam10erat autem docens in synagoga eorum sabbatis11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum14respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati15respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare16hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati17et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo18dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud19simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius20et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei21simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum22et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem23ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos24contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt25cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis26tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti27et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis28ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei30et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi31in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere32et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti35ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
1et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum2et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum3et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare4at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit5et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati6et non poterant ad haec respondere illi7dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos8cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo9et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere10sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus11quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur12dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio13sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos14et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum15haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei16at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos17et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia18et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum19et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum20et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire21et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc22et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est23et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea24dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam25ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos26si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus27et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus28quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum29ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei30dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare31aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se32alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt33sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus34bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur35neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
1erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum2et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis3et ait ad illos parabolam istam dicens4quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam5et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat7dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia8aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat9et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram10ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente11ait autem homo quidam habuit duos filios12et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam13et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose14et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere15et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos16et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat17in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo18surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te19et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis20et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum21dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus22dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes23et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur24quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari25erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum26et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent27isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit28indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum29at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer30sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum31at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt32epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
1dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius2et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare3ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco4scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas5convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo6at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta7deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta8et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt9et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula10qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est11si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis12et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis13nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae14audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum15et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum16lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit17facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere18omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur19homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide20et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus21cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius22factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno23elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius24et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma25et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris26et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare27et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei28habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum29et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos30at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent31ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
1et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt2utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis3adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi4et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi5et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem6dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis7quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe8et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes9numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto10sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus11et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam12et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe13et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri14quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt15unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus17respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt18non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena19et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit20interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione21neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est22et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis23et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini24nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua25primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac26et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis27edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes28similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant29qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit30secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur31in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro32memores estote uxoris Loth33quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam34dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur35duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur36duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur37respondentes dicunt illi ubi Domine qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
1et ingressus perambulabat Hiericho2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere6et festinans descendit et excepit illum gaudens7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat11haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur12dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti13vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas19et huic ait et tu esto supra quinque civitates20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet25et dixerunt ei domine habet decem mnas26dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo27verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me28et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat32abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via37et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis39et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt41et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam42dicens quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae45et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum47et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse7et responderunt se nescire unde esset8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces22licet nobis dare tributum Caesari an non23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt32novissima omnium mortua est et mulier33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti40et amplius non audebant eum quicquam interrogare41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est45audiente autem omni populo dixit discipulis suis46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit5et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur7interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt12sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum13continget autem vobis in testimonium14ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis17et eritis odio omnibus propter nomen meum18et capillus de capite vestro non peribit19in patientia vestra possidebitis animas vestras20cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius21tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt23vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum25et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant33caelum et terra transibunt verba autem mea non transient34adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus9at illi dixerunt ubi vis paremus10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis62et egressus foras Petrus flevit amare63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit65et alia multa blasphemantes dicebant in eum66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes67si tu es Christus dic nobis et ait illis si vobis dixero non creditis mihi68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
1et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum2coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse3Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis4ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine5at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc6Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus8Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri9interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat10stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum11sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum12et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe14dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis15sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei16emendatum ergo illum dimittam17necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum18exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem20iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum21at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum22ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam23at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum24et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum25dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum26et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum27sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum28conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros29quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt30tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos31quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet32ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur33et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris34Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes35et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus36inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi37dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac38erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum39unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos40respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es41et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit42et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum43et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso44erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam45et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium46et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit47videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat48et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur49stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes50et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus51hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu53et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat54et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat55subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius56et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata2et invenerunt lapidem revolutum a monumento3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere8et recordatae sunt verborum eius9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma48vos autem estis testes horum49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen