THE HOLY BIBLE: Vulgate: The Epistle of St. Paul to Philemon

Chapter 1

1Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo4gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis5audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos6ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater8propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet9propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo11qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis12quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe13quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii14sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere16iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino17si ergo habes me socium suscipe illum sicut me18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino21confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies22simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen