THE HOLY BIBLE: Vulgate: Book of Proverbs

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Chapter 1

1parabolae Salomonis filii David regis Israhel2ad sciendam sapientiam et disciplinam3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Chapter 2

1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit11consilium custodiet te prudentia servabit te12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis15quorum viae perversae et infames gressus eorum16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos17et relinquit ducem pubertatis suae18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

Chapter 3

1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

Chapter 4

1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Chapter 5

1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide17habeto eas solus nec sint alieni participes tui18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Chapter 6

1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso13annuit oculis terit pede digito loquitur14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Chapter 7

1fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi2serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui3liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui4dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit6de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi7et video parvulos considero vecordem iuvenem8qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur9in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine10et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga11quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis12nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians13adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens14victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi16intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto17aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo18veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus19non est enim vir in domo sua abiit via longissima20sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam21inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum22statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur23donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur24nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei25ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius26multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea27viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Chapter 8

1numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam2in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans3iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens4o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum5intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite6audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent7veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium8iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum9recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam10accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite11melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari12ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus13timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor14meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo15per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt16per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam17ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me18mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia19melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo20in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii21ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam22Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio23ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret24necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant25necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar26adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae27quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos28quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum29quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae30cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore31ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum32nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas33audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam34beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei35qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino36qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

Chapter 9

1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Chapter 10

1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

Chapter 11

1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Chapter 12

1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Chapter 13

1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Chapter 14

1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

Chapter 15

1responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem2lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam3in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos4lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum5stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet6domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur7labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit8victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia9abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo10doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur11infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum12non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur13cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus14cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia15omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium16melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles17melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio18vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas19iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo20filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam21stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus22dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur23laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus24semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo25domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae26abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus27conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet28mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis29longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet30lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa31auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur32qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis33timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

Chapter 16

1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Chapter 17

1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

Chapter 18

1occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis2non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius3impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium4aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae5accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii6labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat7os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius8verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris9qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis10turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur11substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum12antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur13qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum14spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere15cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam16donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit17iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum18contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat19frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium20de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum21mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius22qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino23cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide24vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

Chapter 19

1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Chapter 20

1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Chapter 21

1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

Chapter 22

1melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona2dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus3callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno4finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita5arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis6proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea7dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis8qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur9qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi10eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae11qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem12oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui13dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum14fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam15stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam16qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit17inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam18quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis19ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie20ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te22non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta23quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius24noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso25ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae26noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis27si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo28ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui29vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

Chapter 23

1quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam2et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam3ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii4noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum5ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum6ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius7quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum8cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos9in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui10ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas11propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum12ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae13noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur14tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis15fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum16et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua17non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die18quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur19audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum20noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio22audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua23veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam24exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo25gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te26praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant27fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena28insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit29cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum30nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis31ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande32sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet33oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa34et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo35et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Chapter 24

1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum8qui cogitat malefacere stultus vocabitur9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio26labia deosculabitur qui recta verba respondet27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Chapter 25

1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

Chapter 26

1quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria2sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet3flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium4ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis5responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur6claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum7quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola8sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem9quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum10iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat11sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam12vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus13dicit piger leaena in via leo in itineribus14sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo15abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit16sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias17sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius18sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem19sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci20cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt21sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas22verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris23quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata24labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos25quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius26qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio27qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum28lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Chapter 27

1ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies2laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua3grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior4ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit5melior est manifesta correptio quam amor absconditus6meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula7anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet8sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum9unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur10amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul11stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem12astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia13tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus14qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit15tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur16qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit17ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui18qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur19quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus20infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles21quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis22si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius23diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera24non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum25aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus26agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium27sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Chapter 28

1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

Chapter 29

1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Chapter 30

1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Chapter 31

1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius