Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte3et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur4non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;5ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
1adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma2disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum3qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos4tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos5ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius6Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te7postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae8reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos9et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram10servite Domino in timore et exultate ei in tremore11adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta12cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
1Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me2multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma3tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum4voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma5ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me6non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus7quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti8Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
in finem in carminibus psalmus David
1cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam2filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma3et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum4irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma5sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona6signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo7a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt8in pace in id ipsum dormiam et requiescam quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
1verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum2intende voci orationis meae rex meus et Deus meus3quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam4mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es5neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos6odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus7ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo8Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam9quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est10sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine11et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum12quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos
in finem in carminibus pro octava psalmus David
1Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me2miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea3et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo4convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam5quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi6laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo7turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos8discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei9exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit10erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
1Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me2nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat3Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis4si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis5persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma6exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti7et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere8Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me9consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus10iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde11Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies12nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum13et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit14ecce parturiit iniustitiam et; concepit dolorem et peperit iniquitatem15lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit16convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet17confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi
in finem pro torcularibus psalmus David
1Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos2ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem3quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti4quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum5minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum6et constituisti eum super opera manuum tuarum7omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi8volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris9Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
in finem pro occultis filii psalmus David
1confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua2laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime3in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua4quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam5increpasti gentes et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi;6inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu7et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum8et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia9et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione10et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine11psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius12quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum13miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis14qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion15exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum16cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis17convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum18quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem19exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo20constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma
1ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione2dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant3quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur4exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret5non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur6dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo7cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor8sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem9oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum10in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum11dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem12exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum13propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret14vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor15contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur16Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius17desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua18iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram
in finem psalmus David
1in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer2quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde3quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit4Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum5Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam6pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum7quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
in finem pro octava psalmus David
1salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum2vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt3disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam4qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est5propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo6eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum7tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum8in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
in finem psalmus David
1usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me2quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem3usquequo exaltabitur inimicus meus super me4respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero6ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
in finem psalmus David
1dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non est usque ad unum;2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum;4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis5Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;6quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
psalmus David
1Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam3qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos4ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit5qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
tituli inscriptio ipsi David
1conserva me Domine quoniam in te speravi2dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges3sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi; omnes voluntates meas in eis4multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi6funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi7benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei8providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear9propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe10quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem11notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
oratio David
1exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates3probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas4ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras5perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea6ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea7mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te8a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me9a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me;10adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia11proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram12susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis13exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam14ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis15ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
1diligam te Domine fortitudo mea2Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus3laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero4circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me5dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis6cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius7et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis8ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo9inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius10et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum11et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris12prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis13et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;14et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos15et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae16misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis17eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me18praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus19et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me20et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi21quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo22quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me23et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea24et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius25cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris26et cum electo electus eris et cum perverso perverteris27quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis28quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas29quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum30Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum31quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum32Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam33qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me34qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea35et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit36dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea37persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant38confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos39et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me40et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti41clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos42et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos43eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium44populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi45filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis46vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae47Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis48et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me49propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo50magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
in finem psalmus David
1caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum2dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam3non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum4in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum5in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam;6a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius7lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis8iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos9timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa10desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum11etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa12delicta quis intellegit ab occultis meis munda me13et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo14et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
in finem psalmus David
1exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob2mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te3memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma4tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet5laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur6impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius7hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus8ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus9Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
in finem psalmus David
1Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer2desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma3quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso4vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi5magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum6quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo7quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur8inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes; qui te oderunt9pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis10fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum11quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire;12quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum13exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
in finem pro adsumptione matutina psalmus David
1Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum2Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi3tu autem in sancto habitas Laus Israhel4in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos5ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi6ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis7omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput8speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum9quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae10in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu11ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet12circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me13aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens14sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei15aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me16quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos17dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me18diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem19tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice20erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam21salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam22narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te23qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum24timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me;25apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum26edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi27reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium28quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium29manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram30et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi31adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus;
psalmus David
1Dominus reget me et nihil mihi deerit2in loco pascuae ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me3animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum4nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt5parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est6et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
psalmus David
1prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi; qui habitant in eo2quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum3quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius4innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo5hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo6haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma7adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio9adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae10quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma
psalmus David
1ad te Domine levavi animam meam2Deus meus in te confido non erubescam3neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur4confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me5dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die6reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine8dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas10universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius11propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim12quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit13anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram14firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis15oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos16respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me18vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea19respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me20custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te21innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te22libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
psalmus David
1iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum3quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua4non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo5odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo6lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine7ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua8Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae9ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam10in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus11ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei12pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te; Domine
David
1priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt3si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo4unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui6in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino7exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me11legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos12ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi13credo videre bona Domini in terra viventium14expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
huic David
1ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum3ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum4da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis5quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae7Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei8Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est9salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei
1adferte Domino filios arietum2adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius3vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas4vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia5vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani6et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium7vox Domini intercidentis flammam ignis8vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades9vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam10Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum11Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
psalmus cantici in dedicatione domus David
1exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me2Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me3Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum4psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius5quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia6ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum7Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus8ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor9quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam10audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus11convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia12ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
in finem psalmus David
1in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me2inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias3quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me4educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus5in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis6odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi7exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam8nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos9miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus10quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt11super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me12oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum13quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt14ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu15in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me16inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua17Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum18muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione19quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum20abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum21benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita22ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te23diligite Dominum omnes sancti eius quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam24viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
huic David
1intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma5delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te10multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit11laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
1psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum;11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem12beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum14de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram15qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum16non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae17fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur18ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame20anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est21quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus22fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
1benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo2in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur3magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum4exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me5accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur6iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum7vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos8gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo9timete Dominum omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum10divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma11venite filii audite me timorem Domini docebo vos12quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos13prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum14deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam15oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum16facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum17clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos18iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit19multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos20Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur21mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent22redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum
huic David
1iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum4confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala5fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos6fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam8veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso9anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar15et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi16dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis17Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant21et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me23exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
in finem servo Domini David
1dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius2quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium3verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret4iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit5Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes6iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine7quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt8inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos9quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen10praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde11non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me12ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
ipsi David
1noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem2quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident3spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem7subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris9quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram10et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies11mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis13Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde15gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas17quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus18novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur20quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt21mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet22quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet24cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes26tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit29iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi; super eam30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi34expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius37custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico38iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt39salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
psalmus David in rememorationem de sabbato
1Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me2quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam3non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum4quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me5putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae6miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar7quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea8adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei9Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus10cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum11amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt12et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur13ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum14et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones15quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus16quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt17quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper18quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et; cogitabo pro peccato meo19inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique20qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem21non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me22intende in adiutorium meum Domine salutis meae
in finem Idithun canticum David
1dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me2obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est3concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis4locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi5ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma6verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea7et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est8ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me9obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti10amove a me plagas tuas11a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma12exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei13remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
in finem David psalmus
1expectans expectavi Dominum et intendit mihi2et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos3et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino4beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas5multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum6sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti7tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me8ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei9adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti10iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo11tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me12quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me13conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice14confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala15ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge16exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum17ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
in finem psalmus David
1beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus2Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius3Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius4ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi5inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius6et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur7in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi8verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat9etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem10tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis11in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me12me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum13benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
in finem in intellectum filiis Core
1quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus2sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei3fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus4haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis5quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei6Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico7abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt8in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae9dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus10dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus11quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus
1psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me2quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus3emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua4et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus5quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus
in finem filiis Core ad intellectum
1Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis2manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos3nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis4tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob5in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis6non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me7salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti8in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma9nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris10avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi11dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos12vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris13posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro14posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis15tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me16a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis17haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo18et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua19quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis20si obliti sumus nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum alienum21nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis22quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis23exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto
1eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis2speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum3accingere gladio tuo super femur tuum potentissime4specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua5sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis6sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui7dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis8murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te9filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate10audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui11et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum12et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis13omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis14circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi15adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis16pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram17memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
1Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis2propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris3sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma4fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus5Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo6conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra7Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma8venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram9auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne10vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra11Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob1omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis2quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram3subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris4elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma5ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae6psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite7quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter8regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam9principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
1magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius2fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni3Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam4quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum5ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt6tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis7in spiritu vehementi conteres naves Tharsis8sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma9suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui10secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua11laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine;12circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius13ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram14quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
in finem filiis Core psalmus
1audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem2quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper3os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam4inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam5cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me6qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur7frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam8et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum9et vivet adhuc; in finem10non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas11et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis12et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis13haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma14sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum15verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma16ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius17quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone; gloria eius18quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei19introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen20homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus; et similis factus est illis
psalmus Asaph
1Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum2ex Sion species decoris eius3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida4advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum5congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum8non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius13numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua15et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum18si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos20sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum21haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat23sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
in finem psalmus David cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
1miserere mei Deus secundum magnam; misericordiam tuam et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam2amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me3quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper4tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris5ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea6ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi7asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor8auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata9averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele10cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis11ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me12redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me13docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur14libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam15Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam16quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis17sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet18benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem19tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
in finem intellectus David cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
1quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate2tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum3dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma4dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam5propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma6videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent7ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua8ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi9confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus
1corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum2Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum4nonne scient omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis5Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos6quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
in finem in carminibus intellectus David cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
1Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me2Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei3quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma4ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae5avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos6voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum7quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
in finem in carminibus intellectus David
1exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam2intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum3a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi4cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me5timor et tremor venit super me et contexit me tenebra6et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam7ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma8expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate9praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate10die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius11et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus12quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo13tu vero homo unianimis dux meus et notus meus14qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu15veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum16ego autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me17vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam18redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum19exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum20extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius21divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula22iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto23tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
1miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me2conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me3ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo4in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro5tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum6inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam7pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus8vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua9tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es10in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem11in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo12in me sunt Deus vota tua; quae; reddam laudationes tibi13quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca
1miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas2clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi3misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam4et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus5exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua6laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma7paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam8exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo9confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus10quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua11exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
1si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum2etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant3alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa4furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas5quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter6Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus7ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur8sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem9priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos10laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris11et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
1eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me2eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me3quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes4neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi5exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma6convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem7ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit8et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes9fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus10Deus meus voluntas eius praeveniet me11Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine12delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur13in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma14convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem15ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt16ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae17adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
1Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis2commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est3ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionisostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis4dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui5salvum fac dextera tua et exaudi me6Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor7meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus8Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt9quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam10nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris11da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis12in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
in finem in hymnis David
1exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae2a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me3quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici4inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma5quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum6dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis7permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius8sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
in finem pro Idithun psalmus David
1nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum2nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius3quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae4verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma5verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea6quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo7in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est8sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum9verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum10nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere11semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei12et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
1Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea2in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam3quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te4sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas5sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum6si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te7quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo8adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua9ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae10tradentur in manus gladii partes vulpium erunt11rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
in finem psalmus David
1exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam2protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem3quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram4ut sagittent in occultis inmaculatum5subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos6scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum7et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum8et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos9et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt10laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
in finem psalmus David canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
1te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem2exaudi orationem ad te omnis caro veniet3verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis4beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum5mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe6praeparans montes in virtute tua accinctus potentia7qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes8et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis9visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius10rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans11benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate12pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur13induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent
in finem canticum psalmi resurrectionis
1iubilate Deo omnis terra2psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius3dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui4omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma5venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum6qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso7qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma8benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius9qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos10quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum11induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro12inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium13introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea14quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae17ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea18iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus19propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae20benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
in finem in hymnis psalmus cantici
1Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma2ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum3confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes4laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma5confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes6terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster7benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
in finem David psalmus cantici
1exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius2sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei3et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia4cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius5patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo6Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris7Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma8terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel9pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam10animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus11Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa12rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia13si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri14dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon15mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis16ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem17currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto18ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus19benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma20Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis21verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis22dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris23ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso24viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto25praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum26in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel27ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali28manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis29a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera30increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt31venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo32regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo;33qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis34date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus35mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
in finem pro his qui commutabuntur David
1salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam2infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me3laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum4multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam5Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita6non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel7quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam8extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae9quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me10et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi11et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam12adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum13ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae14eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum15non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum16exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me17et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me18intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me19tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam20in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni21et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto22fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum23obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva24effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos25fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet26quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt27adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua28deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur29ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me30laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude31et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas32videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra33quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit34laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis35quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam36et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
1Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina;2confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam3avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi; euge euge4exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum5ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
1David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum2in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me3esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu4Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui5quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea6in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper7tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis8repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam9non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me10quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat12Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice13confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi14ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam15os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam16introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius17Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua18et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam19et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi20quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me21multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me22nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel23exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti24sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
in Salomonem
1Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis2iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio3suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam4iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem5et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum6descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram7orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum9coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent11et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei12quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor13parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet14ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo15et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei16erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae17sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus19et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat20defecerunt laudes David filii Iesse
psalmus Asaph
1quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias13et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi16et existimabam cognoscere hoc labor est ante me17donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum18verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur19quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam20velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum24tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te28mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;
intellectus Asaph
1ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae2memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo3leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto4et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa5et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus6exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam;7incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui8dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra9signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius10usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem11ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem12Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae13tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis14tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum15tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;16tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem17tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea18memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum19ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem20respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum21ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum22exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die23ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
1confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua2cum accepero tempus ego iustitias iudicabo3liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma4dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu5nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem6quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus7quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat8quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae9ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob10et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
1notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius2et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion3ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma4inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis5turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis6ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos7tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua8de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit9cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma10quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi11vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili12et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
in finem pro Idithun psalmus Asaph
1voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me2in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea3memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma4anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus5cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui6et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum7numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc8aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem9aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma10et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi11memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum12et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor13Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster14tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam15redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma16viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi17multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt18vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra19in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur20deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
intellectus Asaph
1adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei2aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio3quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis4non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit5et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis6ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant8ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius9filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli10non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare11et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis12coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos13interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem14et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis15interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa16et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas17et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso18et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis19et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto20quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo21ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel22quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius23et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit24et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis25panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam26transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum27et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata28et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum29et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis30non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum31et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit32in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius33et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione34cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est36et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei37cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius38ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam39et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens40quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt42non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis43sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos44et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent45misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos46et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae47et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina48et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni49misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos50viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit51et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham52et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto53et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare54et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel56et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt57et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum58et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt59audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel60et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus61et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici62et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit63iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae64sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur65et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino66et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis67et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit68et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit69et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula70et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum71pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam72et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
psalmus Asaph
1Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam2posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae3effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt5usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus6effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt7quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt8ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis9adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum10ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est11introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine13nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
1qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare2coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos3Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus4Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui5cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura6posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos7Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus8vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam9dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram10operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei11extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius12ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam13exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam14Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam15et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi16incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt17fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi18et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus19Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
in finem pro torcularibus Asaph
1exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob2sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara3bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae4quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob5testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit6devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt7in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma8audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me9non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum10ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud11et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi12et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis13si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset14pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam15inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo16et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
psalmus Asaph
1Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat2usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma3iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate4eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate5nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes7vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis8surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
canticum psalmi Asaph
1Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus2quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput3super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos4dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra5quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt6tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni7Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum8etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma9fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison10disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae11pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum12qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei13Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti14sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes15ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos16imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine17erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant18et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
1quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum2concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum3etenim passer invenit sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus4beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma5beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit6in valle lacrimarum in loco quem posuit7etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion8Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma9protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui10quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum11quia misericordiam et veritatem diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus12non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
in finem filiis Core psalmus
1benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob2remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma3mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae4converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis5numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem6Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te7ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis8audiam quid loquatur in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor9verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra10misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt11veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit12etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum13iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
oratio ipsi David
1inclina Domine aurem tuam et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego2custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die4laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi5quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te6auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae7in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me8non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua9omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum10quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus11deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum13quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori14Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo15et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax16respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae17fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
filiis Core psalmus cantici
1fundamenta eius in montibus sanctis2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob3gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma4memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic5numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus6Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma7sicut laetantium omnium habitatio in te
canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
1Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te2intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam3quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit4aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio5inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt6posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis7super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma8longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar9oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas10numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma11numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione12numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis13et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te14ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me15pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus16in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me17circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul18elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
intellectus Aethan Ezraitae
1misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo2quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;3disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo4usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma5confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum6quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei7Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt8Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo9tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas10tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos11tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti12aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt13tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua14iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam15beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt16et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur17quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum18quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri19tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea20inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum21manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum22nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum23et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam24et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius25et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius26ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae27et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae28in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi29et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli30si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint31si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint32visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum33misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea34neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita35semel iuravi in sancto meo si David mentiar36semen eius in aeternum manebit37et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma38tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum39evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius40destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem41diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis42exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius43avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello44destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti45minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma46usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua47memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum48quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma49ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua50memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium51quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui52benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
oratio Mosi hominis Dei
1Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus3ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum4quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat7quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui9quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur11quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam12dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos14repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum17et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;
1laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur2dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero4in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno6a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit8verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis9quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum10non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo11quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis12in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum13super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem14quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum15clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
psalmus cantici in die sabbati
1bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime2ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem3in decacordo psalterio cum cantico in cithara4quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo5quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae6vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec7cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;8tu autem Altissimus in aeternum Domine9quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem10et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi11et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea12iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur13plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt14adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt15ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
1laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur2parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es3elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos;4a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus5testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum
1psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit2exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis3usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur4effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam5populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt6viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt7et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob8intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat10qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam11Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt12beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum13ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea14quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet15quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma16quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem17nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea18si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me19secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam20numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto21captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt22et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae23et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
1laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro2praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei3quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos4quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt5quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt6venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius8hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra9sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea10quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde11et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra2cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius3adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos5quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit6confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius7adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem8adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius9adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra10dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
1huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius3ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius4adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra5montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terrae6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius7confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine9quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos11lux orta est iusto et rectis corde laetitia12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
psalmus David
1cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam3recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri4iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite5psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi6in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini7moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo8flumina plaudent manu simul montes exultabunt9a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
1psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos3confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est4et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos7in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis8Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
psalmus in confessione
1iubilate Domino omnis terra2servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione3scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius4introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius5quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
David
1psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam2et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae3non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi4cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam5detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam6oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat7non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum8in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
1Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat2non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me3quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt4percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum5a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae6similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio7vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto8tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant9quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam10a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me11dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui12tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem13tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus14quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur15et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam16quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua17respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum18scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum19quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit20ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum21ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem22in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino23respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi24ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui25initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli26ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur27tu autem idem ipse es et anni tui non deficient28filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
ipsi David
1benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
1ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti2amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem3qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum4qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem5qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi6abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt8ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis9terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram10qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae11potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua12super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem13rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra14producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra15et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat16saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit17illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum18montes excelsi cervis petra refugium erinaciis19fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae21catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi22ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur23exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum24quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua25hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis26illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei27omnia a te expectant ut des illis escam in tempore28dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate29avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur30emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae31sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis32qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant33cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum34iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino35deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino
1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum43et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius2quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore4memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo5ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua6peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum8et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam9et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto10et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici11et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit12et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius13cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius14et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso15et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum16et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini17aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron18et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores19et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile20et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum21obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto22mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro23et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius25et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini26et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto27et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus28et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum29et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina30et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio31et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum32et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos33quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis34non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis35et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum36et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum37et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus39et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis40et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam41et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos42et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum43saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis44et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum45et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae46et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos47salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua48benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos29et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
canticum psalmi David
1paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea2exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo3confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus4quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua5exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua6ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me7Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar8meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus9Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sun10quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam11nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris12da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis13in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
in finem David psalmus
1Deus laudem meam ne tacueris2quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est3locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam5et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea6constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter9fiant filii eius orfani et uxor eius vidua10nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis11scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius13fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius14in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur15fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam17et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare18et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius19fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur20hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam21et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me22quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me23sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae24genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum25et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua26adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam27et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam28maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur29induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua30confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum31quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
David psalmus
1dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum2virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum3tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech5Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges6iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
alleluia reversionis Aggei et Zacchariae
1confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione2magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius3confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi4memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus5escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui6virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo7ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium8fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate9redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius10initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi;
alleluia reversionis Aggei et Zacchariae
1beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis2potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur3gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi4exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus5iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio6quia in aeternum non commovebitur7in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino8confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos9dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria10peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit
alleluia
1laudate pueri Dominum laudate nomen Domini2sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum3a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini4excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius5quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat6et humilia respicit in caelo et in terra7suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem8ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui9qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
1non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam2super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum3Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit4simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum5os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt6aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur7manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo8similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis9domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est10domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est11qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est12Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron13benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus14adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros15benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram16caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum17non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum18sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
1alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae2quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te3circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni4et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam5misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur6custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me7convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi8quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu9placebo Domino in regione vivorum10alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis11ego dixi in excessu meo omnis homo mendax12quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi13calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo14vota mea Domino reddam coram omni populo eius15pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius16o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea17tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo18vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius19in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
1alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi2quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino20haec porta Domini iusti intrabunt in eam21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea25o Domine salvum fac o Domine prosperare26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
1beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt4tu mandasti mandata tua custodire nimis5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
9in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
17retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
25adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
41et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
49memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
57portio mea Dominus dixi custodire legem tuam58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
65bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
81defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
89in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
105lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
113iniquos odio habui et legem tuam dilexi114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua120confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim; tuis timui
121feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
129mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
137iustus es Domine et rectum iudicium tuum138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
145clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
153vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
161principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
canticum graduum
1ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me2Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa3quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam4sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis5heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar6multum incola fuit anima mea7cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis
canticum graduum
1levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi2auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram3non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel5Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam6per diem sol non uret te neque luna per noctem7Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
canticum graduum huic David
1laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem3Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini5quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
canticum graduum
1ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo2ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri3miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione4quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
canticum graduum huic David
1nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel2nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines3forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos4forsitan aqua absorbuisset nos5torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem6benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum7anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus8adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
canticum graduum
1qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat2in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum3quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas4benefac Domine bonis et rectis corde5declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
canticum graduum
1in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati2tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis3magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes4converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro5qui seminant in lacrimis in exultatione metent6euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
canticum graduum Salomonis
1nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit2vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum3ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris4sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum5beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
canticum graduum
1beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius2labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit3uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae4ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum5benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae6et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
canticum graduum
1saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel2saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi3supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam4Dominus iustus concidet cervices peccatorum5confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion6fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit7de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit8et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
canticum graduum
1de profundis clamavi ad te Domine2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit4quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius5speravit anima mea in Domino6a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino7quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
canticum graduum David
1Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me2si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea3speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
canticum graduum
1memento Domine David et omnis mansuetudinis eius2sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob3si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei4si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem5et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob6ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae7introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius8surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae9sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt10propter David servum tuum non avertas faciem christi tui11iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam12si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam13quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi14haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam15viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt17illic producam cornu David paravi lucernam christo meo18inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea
canticum graduum David
1ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum2sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius3sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
canticum graduum
1ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri;2in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino3benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
alleluia
1laudate nomen Domini laudate servi Dominum2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri3laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi5quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem14quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur15simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt17aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum18similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino20domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius2confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius3confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius4qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius5qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius6qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius7qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius8solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius9lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius10qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius11qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius12in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius13qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius14et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius15et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius16qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius17qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius18et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius19Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius20et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius21et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius22hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius23quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius24et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius25qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius26confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
1David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion2in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra3quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion4quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena5si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea6adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae7memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea8filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis9beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
ipsi David
1confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi2adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum3in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute4confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui5et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini6quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit7si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua8Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
in finem David psalmus
1Domine probasti me et cognovisti me2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam3intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti4et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea5ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam6mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam8si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades9si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris10etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua11et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis12quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius13quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae14confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis15non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae16inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis17mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum18dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum19si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me20quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas21nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi23proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas24et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
in finem psalmus David
1eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me2qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia3acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma4custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos5absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma6dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae7Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli8non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma9caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos10cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent11vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu12cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum13verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
psalmus David
1Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum3pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis4non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt7sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum8quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem10cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
intellectus David cum esset in spelunca oratio
1voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum2effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio3in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi4considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam5clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium6intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me7educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
psalmus David quando filius eum persequebatur
1Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia2et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens3quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi4et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum5memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar6expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma7velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum8auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam9eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi10doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta11propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam12et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
David adversus Goliad
1benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
laudatio David
1exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi2per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi3magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis4generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt5magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt6et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt7memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt8miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors9suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius10confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi11gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui13regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis14adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos15oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno16aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione17iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis18prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate19voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos20custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet21laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
alleluia Aggei et Zacchariae
1lauda anima mea Dominum2laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus3in filiis hominum quibus non est salus4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
alleluia Aggei et Zacchariae
1laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio2aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit3qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum4qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans5magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus6suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram7praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara8qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum9et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum10non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei11beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius12alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion13quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te14qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te15qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius16qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit17mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit18emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae19qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel20non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
alleluia
1laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen4laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est5laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt6statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi8ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius9montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri10bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae11reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae12iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini13quia exaltatum est nomen eius solius14confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
alleluia
1cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum2laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo3laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei4quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute5exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum7ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis8ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis9ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
alleluia
1laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius2laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius3laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo5laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis6omnis spiritus laudet Dominum