THE HOLY BIBLE: Vulgate: The Epistle of St. Paul to Titus

Chapter: 1 2 3

Chapter 1

1Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est2in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei4Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro5huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui6si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos7oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum8sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem9amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere10sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt11quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia12dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri13testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide14non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate15omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia16confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

Chapter 2

1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

Chapter 3

1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi15salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen