Chapter 151
hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
1manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium2et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet3ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae4fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino5exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis6ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel