THE HOLY BIBLE: Vulgate: The Fourth Book of Esdras

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Chapter 1

1liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,2filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,3filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.4et factum est verbum Domini ad me dicens:5vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,6quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.7nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.8tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.9usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?10reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.11omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.12tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:13nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.14lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.15haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.16et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.17ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me18dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.19ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.20nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.21divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.22haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,23non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.24quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.25quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.26quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.27non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.28haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.29ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?30ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.31oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.32ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.33haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.34et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.35tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.36prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.37testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.38et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.39quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae40et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.

Chapter 2

1haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.2mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.3educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.4modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.5ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,6ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.7dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.8vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,9quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.10haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.11et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.12lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.13ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.14testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.15mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.16et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.17noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.18mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus19et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.20viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,21confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,22senem et iuvenem intra muros tuos serva,23mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.24pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.25nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.26servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.27noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.28zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.29manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.30iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.31filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.32amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.33ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.34ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.35parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.36fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.37commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.38surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.39qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.40recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.41filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.42ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.43et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.44tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?45qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.46et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?47qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.48tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.

Chapter 3

1anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,2quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.3et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,4et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,5et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.6et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.7et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.8et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.9iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.10et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.11dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.12et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.13et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.14et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.15et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.16et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.17et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.18et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.19et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.20et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.21cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.22et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.23et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.24et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.25et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.27et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.28et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?29factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti31nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,32aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.33quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.34nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.35aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?36homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

Chapter 4

1et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,2et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi?3et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.4de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.5et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit.6et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?7et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,8dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.9nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.10et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere,11et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam12et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.13et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem14et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,15et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.16et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.17similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.18si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?19et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.20et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso?21quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.22et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi.23non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.24et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.25sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi.26et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.27non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.28seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.29si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.30quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.31aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.32quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.33et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?34et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.35nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?36et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum37et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.38et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.39et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram.40et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa.41et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.42quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt43ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.44et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,,45demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,46quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.47et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.48et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.49et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.50et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.51et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?52respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.

Chapter 5

1de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio.2et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim.3et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam.4si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie.5et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur.6et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient.7et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius.8et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra,9et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum.10et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram.11et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.12et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum.13haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.14et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret.15et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.16et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis?17aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum?18exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.19et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.20et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus.21et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde.22et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones23et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam,24et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,25et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion,26et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam,27et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.28et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis?29et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant.30et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.31et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,32et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te.33et dixi: loquere, dominus meus. et34dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.35et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel?36et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,37et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre.38et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet?39ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti?40et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi.41et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?42et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.43et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?44et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.45et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.46et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.47et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.48et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus.49quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum.50et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat?51et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi.52dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu?53et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati.54considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos,55et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis.56et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam.

Chapter 6

1et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,2et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,3et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,4et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion,5et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,6tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.7et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?8et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.9finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.10finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.11et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,12ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.13et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.14et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,15in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,16quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari.17et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.18et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram,19et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,20et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul,21et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur,22et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,23et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.24et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.25et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei,26et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium.27delebitur enim malum et extinguetur dolus.28florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.29et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.30et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.31si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,32quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.33et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere,34et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.35et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.36et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.37inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.38et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.39et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.40tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua.41et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.42et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta.43verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.44processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.45quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem,46et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.47quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat48aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.49et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan.50et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea.51et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.52Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.53sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,54et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.55haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum.56residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum.57et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos.58nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum.59et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?

Chapter 7

1et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,2et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.3et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.4erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.5si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?6item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.7introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.8semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.9si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?10et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.11propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.12et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.13nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.14si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.15nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?16et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?17et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.18iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.19et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.20pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.21mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.22hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.24et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.25propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.26ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.27et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.28revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.29et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.30et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.31et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.32et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.33et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,34iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,35et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.36et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.37et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.38videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.39haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,40neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,41neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,42neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.43spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.44hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec.45et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt.46sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.47et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.48increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.49et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te.50propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.51tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.52lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.53et dixi: domine, quomodo poterit?54et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.55dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.56multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.57aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.58et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.59et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.60sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.61et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.62et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,63melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.64nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.65lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.66multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.67nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?68omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.69et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.70et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.71et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.72qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.73et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus?74quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora.75et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur?76et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur.77etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.78nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.79et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum,80haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias.81via prima, quia spreverunt legem Altissimi.82secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant.83tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt.84quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum.85quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno.86sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.87septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.88nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili.89in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem.90propter quod hic de his sermo:91in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.92ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem.93secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.94tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.95quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.96quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.97sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.98septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.99hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.100et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?101et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.102et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,103si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.104et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,105sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.106et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,107et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,108et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,109et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,110et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?111si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?112et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.113dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,114soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.115tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.116et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.117quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?118o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.119quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?120et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?121et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?122et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?123et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,124nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?125et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?126non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.127et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,128ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,129quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.130non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,131quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.132et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,133et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,134et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,135et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,136et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.137si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo.138et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari,139et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.

Chapter 8

1et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.2dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi.3multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.4et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit.5convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere.6o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.7solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es.8et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est.9ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint,10imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum.11ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae,12enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu,13et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus.14si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?15et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet,16et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.17ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,18sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.19ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te.20initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,21et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,22quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,23cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.24exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea.25dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.26ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.27nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.28neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.29neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.30neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.31quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.32si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.33iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.34quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.35in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.36in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.37et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta sermones tuos sic et fiet,38quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,39sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones.40quomodo ergo locutus sum, sic et est.41sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur.42et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.43quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae,44hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae.45non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris.46et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris.47multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam.48sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,49quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris,50propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt.51tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam.52vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia.53radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem.54transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis.55noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.56nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.57adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.58et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur.59sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem disperdi.60sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam.61quapropter iudicium meum modo adpropinquat,62quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi:63ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.

Chapter 9

1et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,2tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.3et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.4et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.5sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,6sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.7et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is8relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.9et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.10quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,11et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,12et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.13tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.14respondi et dixi:15olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,16sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:17qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,18et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi19tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.20et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.21Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa.22pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.23tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,24ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,25et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.26et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.27et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.28et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:29o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:30tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.31ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.32nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.33nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.34et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur35quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.36nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.37nam lex non perit sed permanet in suo honore.38et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.39et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:40ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:41dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.42et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:43sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.44ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.45et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.46et nutrivi eum cum labore multo.47et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.

Chapter 10

1et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.3et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.4et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.5et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:6stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.7quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime8et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.9interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.10et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.11et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi12quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,13terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:14sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.15nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.16si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:18non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.19et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:20noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.21vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,22et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.23et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.24tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.25et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.26et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi,27et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:28ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.29et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,30et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:31quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:32quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:33sta ut vir, et commonebo te. et dixi:34loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,35quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.36aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?37nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:38audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.39vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.40hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,41quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,42nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.43et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:44haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.45et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.46et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.47et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.48et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.49et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.50et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.51propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.52sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.53propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.54nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.55tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.56et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.57tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.58nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,59et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.60et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.

Chapter 11

1et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.2et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.3et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.4nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.5et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.6et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.7et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:8nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,9capita autem in novissimo serventur.10et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.11et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.12et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.13et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.14et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.15et ecce vox emissa est illi dicens:16audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:17nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.18et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.19et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.20et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.21nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.22et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.23et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.24et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.25et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.26et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.27et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.28et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.29et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.30et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,31et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.32hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.33et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.34superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.35et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.36et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.37et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:38audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:39nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?40et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.41et iudicasti terram non cum veritate.42tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.43et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.44et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.45propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,46uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.

Chapter 12

1et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,2et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.3et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:4ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.5ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.6nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.7et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,8conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.9dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:10haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:11aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,12sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.13ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.14regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.15nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.16haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.17et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.18haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.19et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,20haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient21adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.22et quoniam vidisti tria capita quiescentia,23haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram24et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.25isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.26et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.27nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.28unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.29et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,30haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,31sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.32hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.33statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.34nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.35hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.36tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.37scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.38et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.39tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.40et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:41quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?42tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.43aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?44si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.45nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:46confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.47est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.48ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.49et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.50et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.51ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.

Chapter 13

1et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.2et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.3et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur.4et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.5et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.6et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.7ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.8et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.9et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,10quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat11et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.12et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.13et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:14tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.15et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.16sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.17qui enim non sunt derelicti, tristes erunt18intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt19propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.20attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:21et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.22quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:23qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.24scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.25interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,26ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.27et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,28et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:29ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.30et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.31et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.32et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.33et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,34et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.35ipse autem stabit super cacumen montis Sion.36Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.37ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,38quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est.39et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,40haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.41ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.42ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.43per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.44fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent.45per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,46tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire,47iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,48sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum49sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.50et tunc ostendet eis multa plurima portenta.51et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:52sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.53haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus.54dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti.55vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem.56et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.57et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,58et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.

Chapter 14

1et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,2et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:3revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.4et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.5et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:6haec in palam facies verba et haec abscondes.7et nunc tibi dico:8signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.9tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.10quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.11duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,12superant autem eius duae prae medium decimae partis13nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,14et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.15quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,16quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,17prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.18et respondi: dixi coram te, Domine.19ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?20positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,21quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.22si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.23et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.24tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.25et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.26et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.27et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:28audi, Israhel, verba haec:29peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.30et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.31et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.32iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.33et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.34si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.35iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.36ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.37et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi.38et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.39et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.40et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,41et apertum est os meum et non est clausum amplius.42Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,43nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.44scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.45et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.46novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.47in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.

Chapter 15

1ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,2et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.3ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,4quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.5ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,6propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.7propterea dicit Dominus:8iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.9vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.10ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,11sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.12lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.13lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.14vae saeculo et qui habitant in eum.15quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.16erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.17concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.18propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.19non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.20ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.21sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:22non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.23et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.24vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,25non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.26novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.27iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.28ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.29et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.30Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.31et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,32et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,33et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.34ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.35et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi36et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,37et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi38a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.39et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.40et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.41ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.42et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.43et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.44convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,45et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.46et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,47vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.48odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:49inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae50sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.51et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.52numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,53nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:54exorna speciem vultus tui?55merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.56sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.57et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.58et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.59propter priora misera es et iterum excipies mala.60et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.61extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.62omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.63et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.

Chapter 16

1vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.2praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.3inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.4inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.5inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?6numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?7aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?8Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?9et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?10coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?11Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?12tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,13quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.14ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.15et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.16quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.17vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?18initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor19ab eis; quid facient, cum venerint mala?20ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.21et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.22ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.23et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.24et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.25non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.26ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?27et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.28concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.29relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.30quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,31aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,32sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.33et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.34lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.35sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.36audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.37ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:38ecce adpropinquant mala et non tardantur.39quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,40sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.41audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:42qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;43qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;44qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;45qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.46propter quod qui laborant sine causa laborant,47fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos48et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,49tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.50quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,51sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.52propterea nolite similari eam nec operibus eius,53quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.54non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.55ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.56qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,57et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,58qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,59qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,60qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,61qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,62qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum63et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe64hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.65propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.66et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.67quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?68ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.69ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.70et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.71erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.72erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,73quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,74tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.75audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.76ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.77et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.78vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.