THE HOLY BIBLE: Vulgate: Book of Judith

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Chapter 1

1Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis2ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum3per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium4et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum5anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum6in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum7tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano8et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon9et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae10ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum11qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt12tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his

Chapter 2

1anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se2vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui3dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio4quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae5et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum6non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi7tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia8omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus9frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit10aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis11et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae12cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem13effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon14et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare15et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum16abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii17et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram

Chapter 3

1tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt2desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini3omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt4sint omnia sub lege tua5nos iam et filii nostri servi tui sumus6veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi7tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram8de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum9tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti10excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis11nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt12nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit13praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari14pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa15accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae

Chapter 4

1tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius2tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum3et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium4et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae5sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes6et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim7et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum8et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio9et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus10tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos11dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini12memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit13sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis14ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini15ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum16et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

Chapter 5

1nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent2et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon3et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum4quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace5tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo6populus iste ex progenie Chaldeorum est7hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum8deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant9unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus10cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis11cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare12fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent13in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret14egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit15illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt16ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit17et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui18quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium19quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi20denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt21et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem22nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam23nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum24nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae25si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae26et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum27quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae28ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur29ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est

Chapter 6

1factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior2quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor3cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet4et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis5porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse6ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas7tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel8et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii9illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum10porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent11in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel12in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum13quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est14cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt15dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias16finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior17dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas18cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris19tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam20et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt21postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel

Chapter 7

1Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam2erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis3omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdraelon4filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum5et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte6porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum7erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum8sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti9ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse10et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes11cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie12tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et parvuli simul omnes una voce13dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum14et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna15et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis16melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros17contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis18et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes19peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus20tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te21ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum22et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent23exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam24forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo25si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis

Chapter 8

1et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben2et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae3instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis4erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex5et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur6et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel7erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas8et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum9haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin10et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium11et qui estis vos qui temptatis Dominum12non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat13posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei14sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus15non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur16et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi17dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos19pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum20expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster21et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum22memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est23sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles24illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt25exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt26et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur27sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus28et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio29nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum30et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis31ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus32stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel33vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum34et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt

Chapter 9

1quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens2Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem3et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae4tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti5omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti6respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum7sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos8tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos9sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur10et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi11erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui12fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur13capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae14da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum15erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum16non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio17Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem18memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat19et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te

Chapter 10

1factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino2vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae3et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se4cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret5inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est6cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis7qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius8nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum9et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat10Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius11factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis12quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro13hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius14et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis15et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum16hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam17cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis18dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus19videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum20et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo

Chapter 11

1tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi2populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum3nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos4et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum5vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi6nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur7nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire8constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis9et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est10insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur11denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant12et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur13quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi14ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum15et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te16quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei17et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi18placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum19non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum20et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris21et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra

Chapter 12

1tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo2cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo3cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi4et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat5et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum6et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum7et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae8et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui9et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam10et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum11foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo12tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate13cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo14omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae15et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius16cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius17et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me18et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis19et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius20et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua

Chapter 13

1ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit2erant autem omnes fatigati a vino3eratque Iudith sola in cubiculo4porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus5dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret6stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio7dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam8et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit9cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora10et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum11et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam12et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis13et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel14et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis15et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam16et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent17dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se18et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte19et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster20vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra21confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius22universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros23porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram24benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum25quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri26et dixit omnis populus fiat fiat27porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea28ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua29videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius30postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit31benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te

Chapter 14

1dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros2et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes3tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam4cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor5cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris6tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem7mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu8quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt9porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret10nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire11sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis12intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium13tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire14sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua15et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum16et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo17quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde18et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum

Chapter 15

1cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt2ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium3videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos4et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent5misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel6omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum7reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde8hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum9Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith10quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri11quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum12et dixit omnis populus fiat fiat13per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel14porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo15et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis

Chapter 16

1tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens2incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius3Dominus conterens bella Dominus nomen est illi4qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum5venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles6dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem7Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum8non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum9exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel10unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum11sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius12horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius13tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti14filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei15hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro16Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest17tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae18montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam19qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia20vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos21dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum22et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas23porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis24erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith25post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel26erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius27erat autem diebus festis procedens cum gloria magna28mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam29luxitque illam omnis populus diebus septem30in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis31dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem