THE HOLY BIBLE: Vulgate: Ecclesiasticus

Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Chapter 1

1<[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum2harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est3sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit4prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo5fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna6radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit7disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit8unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus9ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est10et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se11timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis12timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum13timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur14dilectio Dei honorabilis sapientia15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum16initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur17timor Domini scientiae religiositas18religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit19timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur20plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius21omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius22corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum23et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei24scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat25radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi26in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia27timor Dei expellit peccatum28nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est29usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis30bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius31[]32[]33concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi34sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi35fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius36non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde37ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis38adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem39et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te40quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

Chapter 2

1fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem2deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis3sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua4omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam5quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis6crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce7metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis8qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra9qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia10qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra11respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est12permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum13quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate14vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis15vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo16vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas17et quid facietis cum inspicere coeperit Deus18qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius19qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius20qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas21qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius22dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum23secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

Chapter 3

1filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio2iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis3Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios4qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur5et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam6qui honorat patrem iucundabitur in filiis7qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri8qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt9in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum10ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet11benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta12ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio13gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore14fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius15et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione16nam pro peccato matris restituetur tibi bonum17et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata18quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem19fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris20quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam21quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur22altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus23non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis24in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus25plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi26multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum27cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit28cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur29cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum30synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur31cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam32sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit33ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis34et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum

Chapter 4

1fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere2animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua3cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti4rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno5ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere6maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum7congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum8declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine9libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua10in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum11et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater12sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae13et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius14qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus15qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus16qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens17si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum18quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum19timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius20et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum21et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae22si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui23fili conserva tempus et devita a malo24pro anima tua non confundaris dicere verum25est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam26ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium27non reverearis proximum tuum in casum suum28nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius29in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae30non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere31non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato32noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii33pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos34noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis35noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi36non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta

Chapter 5

1noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis2non sequaris concupiscentiam cordis3et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum6et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur7misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius8non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem9subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te10noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae11non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua12esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae13esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum14si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris15honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius16non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris17super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia18iustifica pusillo et magno similiter

Chapter 6

1noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis2non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam3et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo4anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum5verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat6multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille7si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi8est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis9et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit10est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis11amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget12si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam13ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende14amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum15amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius16amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum17qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius18fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam19quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius20in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius21quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors22quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum23sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei24audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum25inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum26subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius27in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius28investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam29in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem30et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae31decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris32stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi33fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris34et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris35in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te36et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus37cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

Chapter 7

1noli facere mala et non te adprehendent2discede ab iniquo et deficient mala abs te3non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum4noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris5non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens6noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua7non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum8neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis9noli esse pusillanimis in anima tua10exorare et facere elemosynam non despicias11ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea12non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus13noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias14noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona15noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione16non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam17non te reputes in multitudine indisciplinatorum18memento irae quoniam non tardabit19humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes20noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris21noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum22non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam23servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum24pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te25filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum26filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas27trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam28mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde29honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris30memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi31in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica32in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas33honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis34da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis35datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum36et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua37gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam38non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula39non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis40in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

Chapter 8

1non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius2non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi3multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit4non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna5non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur6ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem7ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt8noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire9ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare10ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella11non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis12quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum13non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum14ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo15noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe16non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita17non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat18cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries19cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te20cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent21coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet22non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi

Chapter 9

1non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam2non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris3ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius4cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius5virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius6non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam7noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius8averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam9propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit10omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur11speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit12cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum13et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem14ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi15vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud16non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio17non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius18longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis19et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam20communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis21secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta22viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi23et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi24in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum25terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

Chapter 10

1iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit2secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes3rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium4in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam5in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum6omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae7odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium8regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos9avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis10nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua11omnis potentatus brevis via12brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur13cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes14initium superbiae hominis apostatare a Deo15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem16propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem17sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis18radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus19terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum20arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra21perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu22non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum23semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini24in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius25gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est26non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem27magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum28servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur29noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae30melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem31fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum32peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam33pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam34qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur

Chapter 11

1sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet2non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo3brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius4in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius5multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema6multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum7priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste8priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui9de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas10fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris11est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat12est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum14bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt15[]16[]17datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum18est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius19in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus20et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis21sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce22ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo23facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem24benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat25ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona26ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor27in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum28quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas29malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius30ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir31non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi32sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui33bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam34ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur35adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum36admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

Chapter 12

1si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa2benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino3non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus4da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae5da bono et non receperis peccatorem6benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit7nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam8non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus9in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est10non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius11et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo12non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris13quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius14una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit15in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam16in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine17si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem18in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas19caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

Chapter 13

1qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam2pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris3quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur4dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit5si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te6si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te7si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi8et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te9[]10adtende ne seductus in stultitiam humilieris11noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris12advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit13ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem14ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis15inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis16cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas17audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis18omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua19omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi20omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur21si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto22quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem23venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes24et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper25dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis26diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum27humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus28dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent29pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum30bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii31cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala32vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

Chapter 14

1beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti2felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua3viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum4qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur5qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis6qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius7et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam8nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam9insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam10oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam11fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer12memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur13ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi14non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat15nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis16da et accipe et iustifica animam tuam17ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum18omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi19alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur20omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso21et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo22beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei23qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens24qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens25qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum26statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur27protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet

Chapter 15

1qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam2et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum3cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur4et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos5et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum6iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum7homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo8viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei9non est speciosa laus in ore peccatoris10quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi11non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris12non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii13omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum14Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui15adiecit mandata et praecepta sua16si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere17adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam18ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi19quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione20oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis21nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

Chapter 16

1et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis2non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum3melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii4et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios5ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur6multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea7in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira8non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti9et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum10non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis11et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis12misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram13secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat14non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis15omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius16non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur17in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura18ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur19montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur20et omne cor intellegetur21et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis22nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est23qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta24audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde25edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius26in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis27ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis28unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum29non incredibiles verbo illius30post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis31anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

Chapter 17

1Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem3numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram4posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium5creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos6creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis7posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum8et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius9addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos10testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis11et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo12et mandavit illis unicuique de proximo13viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius14in unamquamque gentem praeposuit rectorem15et pars Dei Israhel facta est manifesta16omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum17non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei18elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit19et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae20paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis21convertere ad Deum et relinque peccata tua22precare ante faciem et minue offendiculum23refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem24et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei25in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem26non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit27confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius28quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se29nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt30quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur31virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

Chapter 18

1qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum2quis sufficit enarrare opera illius3quis enim investigabit magnalia eius4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei6cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur7quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius8numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi9propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est11ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis12miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem13qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum14misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius15fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali16nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus17nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato18stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce20ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem21ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam22non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum23ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum24memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies25memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum26a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei27homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia28omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia30de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere31si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis32ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum33ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

Chapter 19

1operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet2vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos3et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius4qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur5qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam6qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur7ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis8amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare9audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper10audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet11a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis12sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti13corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere14corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret15corripe amicum saepe enim fit commissio16et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo17quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris18et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis19et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia20est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia21melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi22est sollertia certa et ipsa iniqua23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo24et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est25et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet26ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus27amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo28est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

Chapter 20

1quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere2concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem3sic qui facit per vim iudicium inique4quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens5et est odibilis qui procax est ad loquendum6est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis7homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus8qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur9est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum10est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex11est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput12est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum13sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur14datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt15exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est16hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi17fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius18qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum20lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient21homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit22ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo23est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur24est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se25est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis26obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit27potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt28mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione29verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis30qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem31xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum32sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque33melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

Chapter 21

1fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur2quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te3dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum4quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas5cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur6deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi7qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum8notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso9qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme10stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis11via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena12qui custodit iustitiam continebit sensum eius13consummatio timoris Dei sapientia et sensus14non erudietur qui non est sapiens in bono15est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo16scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet17cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit18verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum19narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia20os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis21tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba22conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram23fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit24ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro25pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis26stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit27stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia28labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur29et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum30dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam31susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

Chapter 22

1in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius2de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus3confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet4filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris5patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur6musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia7qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam8qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno9qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic10super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus11modicum plora supra mortuum quoniam requievit12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui13luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum14cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris15serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius16deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius17super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus18harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium19loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii20cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur21sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit23sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper24pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum25mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam26ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum27si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus28fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis30ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae31amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo32omnis qui audiet cavebit se ab eo33quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

Chapter 23

1Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis2quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum3et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus4Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum5extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me6aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me7doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis8in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo9iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa10nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis11sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur12vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga13et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter14et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius15est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob16etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt17indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati18memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis19ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas20homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur21duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem22anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat23et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem24homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo25omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt26tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus27et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia30hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur31et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei32sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio33primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi34haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur35non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum36derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur37et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini38et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo

Chapter 24

1sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur2et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur3in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur4in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens5ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam6ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram7ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis8gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi9et in omni terra steti et in omni populo10et in omni gente primatum habui11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor12tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo13et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices14ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi15et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea16et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea17quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion18et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho19quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis20sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris21et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus22ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae23ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis24ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei25in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis26transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini27spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum28memoria mea in generatione saeculorum29qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient30qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt31qui elucidant me vitam aeternam habebunt32haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis33legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis34posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum35qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum36qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis37qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae38qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam39a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna40ego sapientia effudi flumina41ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso42dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum43et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare44quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo45penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo46adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum47videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

Chapter 25

1in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus2concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes3tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum4pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum5in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua6quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium7quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium8corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei9novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus10homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum11beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se12beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti13quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum14timor Dei super omnia superposuit15beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur16timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei17omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est18et omnem plagam et non plagam videbit cordis19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris20et omnem obductum et non obductum odientium21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum22non est caput nequius super caput colubri23et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa24nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius25et audiens suspirabit modicum26brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam27ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto28ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie29mulieris ira et inreverentia et confusio magna30mulier si primatum habeat contraria est viro suo31cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa32manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum33a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur34non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi35si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum36a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

Chapter 26

1mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex2mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit3pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis4divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris5a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit6delatura civitatis et collectio populi7et calumniam mendacem super mortem omnia gravia8dolor cordis et luctus mulier zelotypa9in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans10sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem11mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur12fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur13in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se14ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit15sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat16gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit17disciplina illius datus Dei18mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae19gratia super gratiam mulier sancta et pudorata20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae21sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius22lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem23columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris24fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae25in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit26vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam28duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae

Chapter 27

1propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum2si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis3conteretur delictum4si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua5si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius6vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis7sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis8ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum9si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum10volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur11leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates12homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur13in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto14narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati15loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium16effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis17qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum18dilige proximum et coniungere fide cum illo19quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum20sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui21et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies22non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est23conligare et maledicti est concordatio24denudare autem amici mysteria desperatio est25annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet26in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum27multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum28qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera29et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo30facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi31inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi32laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur33ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

Chapter 28

1qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit2relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur3homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam4et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur5ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius6memento novissimorum et desine inimicari7tabitudo enim et mors inminet in mandatis8memorare timorem Dei et non irascaris proximo9memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi10abstine te a lite et minues peccata11homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam12secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam13certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem14si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur15susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes16lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem17civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit18virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit19lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis20qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie21flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa22multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam23beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus24iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est25mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa26perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos27qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos28sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras29aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos30et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

Chapter 29

1de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat2fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo3confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est4multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt5donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam6et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur7si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem8sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis9et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam10multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt11verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum12propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum13perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem14pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum15conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo16super scutum potentis et super lanceam17 adversus inimicum tuum pugnabit18vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi19gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam20repromissorem fugit peccator et inmundus21bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se22vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo23repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris24viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis25peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium26recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas27initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem28melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio29super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies30vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os31hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet32transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros33exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater34gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris

Chapter 30

1de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo2qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur3qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo4mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se5in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis6reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam7pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius8equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps9lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te10non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui11non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius12curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae13doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas14melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia15salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus16non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium17melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans18bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro19quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur20sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis21videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans22tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo23iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas24miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te25multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa26zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus27splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

Chapter 31

1vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum2cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam3laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum4laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit5qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea6multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum7lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo8beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris9quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua10quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit11ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum12de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior13non dicas simulata sunt quae super illa sunt14memento quoniam malum oculus nequa15nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit16ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas17nec conprimaris in convivio18intellege proximi tui ex te ipso19utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis20cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas21et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere22quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem23vigilia et cholera et tortura viro infrunito24somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur25et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates26audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba27in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi28splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele29in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est30diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum31ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum32aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius33quae est vita quae minuitur vino34quid defraudat vitam mors35vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio36exultatio animae et cordis vinum moderate potatum37sanitas est et corpori et animae38vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit39amaritudo animae vinum multum potatum40ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera41in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius42verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

Chapter 32

1rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis2curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe3ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis4loquere maior natu decet enim te5primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica6ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua7gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini8sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino9audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia10adulescens loquere in tua causa vix11si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum12in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens13in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris14ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia15et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude16et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo17et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis18qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem19qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea20qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent21peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem22vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem23etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur24fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis25in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum26et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende27in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum28qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

Chapter 33

1timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis2sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis3homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis4qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit5praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius6equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit7quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole8a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente9et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam10ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam11in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum12et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum13quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere14omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum15contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum16et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores17in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular18respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam19audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite20filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis21dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro22melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum23in omnibus operibus tuis praecellens esto24ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam25cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo26operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem27iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae28servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet29multam enim malitiam docuit otiositas30in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave31si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum32si laeseris illum iniuste33et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

Chapter 34

1vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes2quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia3hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis4ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur5divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est6et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum7multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis8sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur9qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum10qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam11[]12multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines13aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei14spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur15spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se16qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius17timentis Dominum beata est anima eius18ad quem respicit et quis est fortitudo eius19oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani20et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem21immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum22Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae23dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis24qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui25panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis26qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum27qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario28unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor29unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus30qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius31sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

Chapter 35

1qui conservat legem multiplicat orationem2sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate3et deprecatio recedere ab iniustitia4[]5[]6non apparebis ante conspectum Dei vacuus7haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt8oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi9sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus10bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum11in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas12da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum13quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi14noli offerre munera prava non enim suscipiet illa15et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae16non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet17non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus18nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio19a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis20qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit21oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus22et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum23et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet24donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius25donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua26speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis

Chapter 36

1miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum2et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua3adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam4sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis5ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine6innova signa et inmuta mirabilia7glorifica manum et brachium dextrum8excita furorem et effunde iram9extolle adversarium et adflige inimicum10festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua11in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem12contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos13congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio14miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo15miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae16reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum17da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores18da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum19secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum20omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior21fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia22cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi23omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae24species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium25si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum26qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies27ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens28cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

Chapter 37

1omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem2sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur3o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius4sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit5sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum6non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis7noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium8omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso9a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit10ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi11bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat12cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis13cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere14cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio15cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei16cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi17et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo18anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum19et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam20ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile21verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua22vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est23qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur24non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est25est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis26vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt27vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt28vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt29sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum30fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem31non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet32noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam33in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera34propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam

Chapter 38

1honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus2a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem3disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur4Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi5nonne a ligno indulcata est amara aqua6ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis7in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius8pax enim Dei super faciem terrae9fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te10averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum11da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico12etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria13est enim tempus quando in manus eorum incurras14ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum15qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici16fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius17propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam18[]19a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem20in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius21non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum22noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis23memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie24in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui25sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur26qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum27cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum28sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus29sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur30vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius31cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione32sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius33in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam34cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem35omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est36sine his omnibus non aedificatur civitas37et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient38super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur39sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

Chapter 39

1sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit2narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit3occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur4in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit5in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit6cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur7aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur8si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum9et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino10ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur11ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur12conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur13non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem14sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia15si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi16adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum17in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate18quasi libanus odorem suavitatis habete19florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis20date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione21opera Domini universa bona valde22in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum23quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius24opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius25a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius26non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur27benedictio illius quasi fluvius inundavit28et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit29quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius30bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala31initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum32haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur33sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua34in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent35ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt36bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios37in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum38propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi39omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit40non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur41et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

Chapter 40

1occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium2cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis3residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio5et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius6modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus7conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem8cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum9ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella10super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus11omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur12omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit13substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt14in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent15nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant16viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur17gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet18vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum19fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur20vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae21tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis22gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis23amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro24fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit25aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum26facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini27non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium28timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum29fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere30vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se32in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

Chapter 41

1o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis2viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum3o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus4defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam5noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni6et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni7non est enim in inferno accusatio vitae8filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum9filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii10de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio11vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi12et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra13omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem14luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur15curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi16bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo17disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque18melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam19verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo20non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide21erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio22a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate23a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas24de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti25a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati26ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo27ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius28ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

Chapter 42

1non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas2de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium3de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum4de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum5de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare6super mulierem nequam bonum est signum7ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe8de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum9filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat10nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur11super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi12omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari13de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri14melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium15memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius16sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius17nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua18abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit19cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum20non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo21magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est22neque minuitur et non eget alicuius consilio23quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare24omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei25omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse26uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

Chapter 43

1altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae2sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi3in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris4tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos5magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter6et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi7a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione8mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione9vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens10species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus11in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis12vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo13gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum14imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui15propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves16in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis17in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus18vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus19sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius20pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor21gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli22frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis23devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem24medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum25in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus26qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur27illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum28propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia29multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus30gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua31terribilis Dominus et magnus vehementer32quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius33benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude34exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis35quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio36multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius37omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

Chapter 44

1laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua2multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo3dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum4et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba5in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura6homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis7omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus8qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum9et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis10sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt11et cum semine ipsorum perseverat bona12hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum13et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur14corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes15sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia16Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam17Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio18ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium19testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro20Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo21in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis22ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum23et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae24et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius25benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob26agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim27et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

Chapter 45

1dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est2similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit3glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam4in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne5audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem6et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel7excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi8statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria9et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis10circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro11dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae12stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti13torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel14coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata15sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem16non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus17sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie18conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto19factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo20ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo21dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel22quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam23vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae24fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis25et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi26panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius27ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas28et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini29et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel30ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum31et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

Chapter 46

1fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum2maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel3quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas4quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit5aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo6invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis7impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios8ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes9et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae10et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel11et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem12ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo13et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino14ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo15et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria16dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua17in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta18et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis19et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati20et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam21et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim22et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo23et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

Chapter 47

1post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David2et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel3cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua4numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente5in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae6ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae7sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae8conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum9in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae10de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam11et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos12et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem13Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel14post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum15Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua16et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua17et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua18in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae19et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel20collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum21et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore22dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam23ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum24Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet25dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe26et finem habuit Salomon cum patribus suis27et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam28et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo29et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum30valde averterunt illos a terra sua31et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Chapter 48

1et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat2qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini3verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae4sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi5qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei6qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo7qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis8qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te9qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum10qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob11beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt12nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum13Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum14nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius15in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius16in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram17et relicta est gens perpauca et princeps in domo David18quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata19Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum20in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua21tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres22et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum23non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae24subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei25nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei26in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam27spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum28ostendit futura et abscondita antequam evenirent

Chapter 49

1memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini3ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis4et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem5praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt6nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei7dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti8incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae9nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare10Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin11nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias12et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis13quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel14et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna15et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras16nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra17et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi18et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

Chapter 50

1Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit2templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi3in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum4qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie5qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est6quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet7et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei8quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis9quasi ignis effulgens et tus ardens in igni10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso11quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis12in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum13in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano14sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua15oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis16porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae17et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi18tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo19tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso20et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus21et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt22tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari23et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei24et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam25det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos26credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis27duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis29doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo30beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper31si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

Chapter 51

1oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum2confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi3et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor4et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam5de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me6a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus7de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta8laudavit usque ad mortem anima mea Dominum9et vita mea adpropinquans erat infero deorsum10circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat11memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt12quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium13exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum14invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio15laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea16liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo17propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini18cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea19ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva20laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam21inclinavi modice aurem meam et excepi illam22multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea23dans mihi sapientiam dabo gloriam24consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor25conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum26manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi27animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam28possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar29venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem30dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum31adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae32quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer33aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento34et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam35videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem36adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea37laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius38operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

Chapter 52

1et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit2Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum3qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde4servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste5et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel6verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo7et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David8quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra9si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi10et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te11ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum12et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto13et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te