Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
1Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet2cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit3ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret4cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere5denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium6et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens7ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem8haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat9cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei10ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato11igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua12et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum13et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis14et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset15pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis16cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti17et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti18post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo19Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis20esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat21denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum22at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius23Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum24post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius25et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei
1post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis2dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum3cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus4tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum5cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore6memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum7cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum8arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos9sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea10contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset11ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus12hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob13nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei14sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae15nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes16ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas17Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui18quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo19Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat20unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi21cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere22ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt23atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
1tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis2dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium3et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum4quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos5et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te6et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere7eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui8quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam9ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum10numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit11sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam12factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum13dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te14ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto15peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me16tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia17numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui18virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere19et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me20non est enim in hominis potestate consilium tuum21hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit22non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis23sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula24in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei25et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata
1igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum2dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe3cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius4memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo5cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me6omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri7ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini8quomodo potueris ita esto misericors9si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude10praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis11quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras12fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam13adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire14superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio15quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat16quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias17panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege18panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus19consilium semper a sapiente perquire20omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant21indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo22et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum23noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene
1tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater2quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi3tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet4sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea5tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum6et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis7at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum8cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis9cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo10tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum11ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit12et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video13cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris14dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam15et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te16cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu17cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat18sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius19et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum20dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum21respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum22tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul23cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis24numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum25sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum26dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum27credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos28ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
1profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris2et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum3quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me4et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius5tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter6quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum7tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti8respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos9[]10et dixit ei ubi vis ut maneamus11respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam12tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem13pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem14tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit15timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum16tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium17hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos18tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea19ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium20secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris21tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur22transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
1ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio2intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo3et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven4dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus5cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est6et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius7dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es8et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt9postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum10Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam11quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum12dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam13tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit14et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam15et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis16et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii17et post haec epulati sunt benedicentes Deum18vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum19et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est20dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
1postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam2recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos3tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti4tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio5filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum6surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis7dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt8tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam9et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum10dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani11et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum12dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam13cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit14mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat15at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes16reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius17et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus18fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos19misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra20statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret21uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria22duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis23et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum24de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret
1tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea2si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae3tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas4scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius5et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum6tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam7indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias8cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum9et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis10et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros11et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum12cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant
1cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi2putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam3coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos4flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae5omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis6cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum7illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem8at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum9cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis10cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se11dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar12et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire13monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere
1cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die2dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum3si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus4cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt5Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo6et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus7dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum8statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit9tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat10unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo11et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio12cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt13tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo14et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi15quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit16et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum17dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum18ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo19et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat20veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus21et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt
1tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum2respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius3me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare4sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere5et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere6tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam7etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est8bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere9quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam10qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae11manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum12quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino13et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te14et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem15ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum16cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam17dixitque eis angelus pax vobis nolite timere18etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi19videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor20tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius21et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt22tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
1aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum2quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam3confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum5ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam6aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris7ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem8convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam9ego autem et anima mea in eo laetabimur10benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi11Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum12confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum13luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te14nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt15nomen magnum invocabunt in te16maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te17tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum18beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua19anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam20beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem21portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius22ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur23benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen
1et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum2conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven3quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit4reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace5in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis6prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam7omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum8et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea9et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel10audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi11et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua12nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc13video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei14factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos15invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum16et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum17omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae