Chapter: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
1diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum2quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum3perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes4quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis5sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate6benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor7quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis8propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium9in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius10quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur11custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam12nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum13quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum14creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra15iustitia enim inmortalis est16impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
1dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis2quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum3quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata4et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum5umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur6venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter7vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis8coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra9ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors10opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis11sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur12circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae13promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat14factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum15gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius16tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere17videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius18si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum19contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius20morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius21haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum22et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum23quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum24invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
1iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis2visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum3et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace4et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est5et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se6tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum7fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent8iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum9qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius10impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt11sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt12mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum13maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum14et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima15bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae16filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur17et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum18et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem19nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
1melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines2cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens3multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt4et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur5confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti6ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua7iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit8senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus9et aetas senectutis vita inmaculata10placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est11raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius12fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia13consummatus in brevi explevit tempora multa14placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia15quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius16condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti17videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus18videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit19et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet20venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
1tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum2videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis3dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii4nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore5quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est6ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis7lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus8quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis9transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens10et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus11aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius12aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius13sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus14talia dixerunt et peccaverunt15quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis16iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum17ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos18accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum19induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum20sumet scutum inexpugnabilem aequitatem21acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos22ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient23et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter24contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium
1melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis2audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae3praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum4quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur5quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis6horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet7exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur8non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus9fortioribus autem fortior instat cruciatio10ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis11qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant12concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam13clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam14praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat15qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet16cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus17quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis18initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia19cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est20incorruptio autem facit esse proximum Deo21concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum22si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis23[]24quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem25neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae26multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est27ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
1sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro2decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente3et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans4in involumentis nutritus sum et curis magnis5nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium6unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus7propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae8et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius9nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius10super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius11venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius12et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est13quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo14infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati15mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator16in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina17ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum18initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum19anni cursus et stellarum dispositiones20naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum21et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia22est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere23humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles24omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam25vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit26candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius27et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit28neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat29est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior30illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
1adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter2hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius3generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam4doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius5et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur6si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex7et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus8et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum9proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei10habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis11acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me12tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent13propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam14disponam populos et nationes mihi erunt subiectae15timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis16intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium17haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae18et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem19puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam20et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum21et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
1Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo2et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est3ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet4da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis5quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum6et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur7tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum8dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio9et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis10mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te11scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia12et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei13quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus14cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae15corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem16et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit17sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis18et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines19et per sapientiam sanati sunt
1haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit2et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia3ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit4propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans5haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit6haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli7cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis8sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent9sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit10haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius11in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit12custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia13haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam14et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam15haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant16intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis17et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte18transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam19inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum20et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter21quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas
1direxit opera illorum in manibus prophetae sancti2iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas3steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt4sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro5per quae enim poenas passi sunt inimici illorum6per haec cum illis deesset bene cum illis actum est7nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis8qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate9ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares10cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur11hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti12absentes enim et praesentes similiter torquebantur13duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum14cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum15quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens16pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam17ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur18non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones19aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes20quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere21sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti22multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet23quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram24sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam25diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti26quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur27parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
1bonus enim spiritus tuus est in omnibus2propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine3et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens4quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta5et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo6et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum7ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra8sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent9non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare10sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum11semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum12quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti13nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti14neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti15cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute16virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis17virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis18tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse19docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae20si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia21cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum22cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam23unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta24etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes25propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti26qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt27in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
1vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex2sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt3quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit4aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis5a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri6sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire7etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur8iterum autem nec his debet ignosci9si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt10infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae11aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae12reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur13et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis14aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens15et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro16ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio17et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est18et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat19et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
1iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat2illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua3tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam4ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat5sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt6sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata7benedictum est enim lignum per quod fit iustitia8per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est9similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius10etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur11propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium12initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est13neque erant ab initio neque erunt in perpetuum14supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est15acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia16deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta17hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine18provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia19ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret20multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt21et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt22et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant23aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat25et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum26Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia27infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis28aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito29dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant30utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam31non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
1tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia2etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati3nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis4non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores5cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima6malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt7sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus8et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat9sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit10cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius11quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem12sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere13hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit14omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi15quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum16homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere17cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam18sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora19sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
1propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt2pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram3ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam4oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur5etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur6non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae7qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem8et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo9illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari10filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos11in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio12etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia13tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis14homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est15sed tuam manum effugere inpossibile est16negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati17quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum18quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem19et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret20pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem21substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur22nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans23hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est24creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt25propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt26ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat27quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat28ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare29ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua
1magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt2dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt3et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati4neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant5et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam6apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur7et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia8illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant9nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre10cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia11nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum12et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat13illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes14aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat15deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus16si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem17una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium18aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore19omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur20solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
1sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant2et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant3propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti4digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari5cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam6illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent7suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio8sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti9absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes10resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium11simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus12similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est13de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse14cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet15omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra17tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati18et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat19visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent20tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira21properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus22vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans23cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam24in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta25haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
1impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum2quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti3adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur4ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant5ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent6omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi7nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio8per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra9tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos10memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum11novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis12in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias13etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant14et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos15qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus16percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat17in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu18agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant19ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur20flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis